et morbo cronico salubris sero
parabitur medicina. Nullus igitur hujusmodi
sermones Principis attendentes, percutiamus
acriter, aiebant, lingua, nec sagitta
nostra plus lateat, sed procedat: sic procedat,
ut feriat: sic ferit, quod laedat: sic laedatur,
quod iaceat: sic prosternatur, ut
amplius non resurgat, et tunc clare videbitur,
si sua somnia prosint illi.
Super cathedra Mosi sedentes, hoc tempore
pharisaei, sic moti sunt contra
Romanum principem oberrantes, quod actores
malitiae facti simul et judices, aperte judicium
subverterunt. Tandem illos sui cordis
malitia sic intus et extra penitus obcoecavit,
quod una prorsus errante clavium potestate
insontem et justum Principem ligaverunt.
Sed audite mirabilem tam gloriosi
Principis ligaturam. Iste Pater patrum, qui
dicitur Servus servorum Dei, omni prorsus
exclusa justitia, factus est aspis surda, non
admittens Romani principis allegata: et velut
lapis qui de funda iacitur, sic emisit subito verbum
malum, ac velut omnino respuens
in perturbatum consilium. Quod scripsi
scripsi, vociferans, respuit viam pacis. Sed
|
|