5. Praeterea, sicut dicit Augustinus in lib. Confess., contrarietas voluntatis
causatur ex imperfectione voluntatis: quia voluntas non est perfecta neque
istius neque illius. Sed in Christo non fuit voluntas imperfecta. Ergo voluntas
rationis non contrariabatur sibi.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum voluntas sequatur
rationem, processus voluntatis proportionatur processui rationis. Ratio autem
habet aliquod principium per se notum, ad quod resolvendo, reducit illud cuius
cognitionem quaerit: et quando ad illud reducere potuerit, habet certitudinem
de re, et sententiat quod ita est; sed antequam ad illud principium reducere
possit, movetur aliquibus verisimilitudinibus: et si quidem rationibus illis detineatur
tamquam certis, decipitur et errat; si autem illis non detineatur, tunc
habet opinionem unius partis cum formidine alterius. Finis autem, ut dicit
Philosophus, 7 Ethic., se habet in voluntariis sicut principium in speculativis:
unde quando voluntas reducit aliquid consiliabile in finem in quo totaliter
quiescit, sententialiter acceptat illud; si autem reducat in finem in quo non
totaliter quiescit, trepidat inter utrumque. Sed si consideretur hoc quod est ad
finem sine ordine ad finem, movetur voluntas in ipsum secundum bonitatem vel
malitiam, quam in eo absolute inveniet. Sed quia voluntas non sistit in motu
quem habet circa huiusmodi, cum non feratur in ipsum sicut in finem; ideo non
sententiat finaliter secundum praedictum motum suum de illo, quousque finem
in quem illud ordinat, non consideret: unde voluntas non simpliciter vult illud;
sed vellet, si nil inveniretur repugnans.
Voluntas autem ut natura movetur in aliquid, ut dictum est,
absolute: unde si per rationem non ordinetur in aliquid aliud,
acceptabit illud absolute, et erit illius tamquam finis; si autem ordinet in finem,
non acceptabit aliquid absolute, quousque perveniat ad considerationem finis,
quod facit voluntas ut ratio. Patet igitur quod voluntas ut natura imperfecte vult
aliquid, et sub conditione, nisi feratur in ipsum sicut in finem; sed eorum quae
ordinantur ad finem, habet voluntas ut ratio ultimum iudicium et perfectum.
His visis, potest patere, qualiter voluntas rationis, divinae voluntati in Christo
conformatur in volito; quia voluntas ut natura nunquam in Christo movebatur
in aliquid sicut in finem, nisi quod Deus vult. Et cum voluntas ut ratio nunquam
moveatur in aliquid nisi ex ratione finis, patet quod etiam voluntas ut ratio
conformabatur divinae voluntati in volito; sed voluntas ut natura, mota in aliquid
non sicut in finem (quod quidem non eodem modo se habet in bonitate et
|
|