Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 110


Si vis, Phoebe, coli, mea carmina spernere noli;
spernentes laedas, invida verba teras.
Venderet ut dignum, quidam de marmore signum
fecit et optat ei numen inesse dei.
Hanc statuam saxi decoravit nomine Bachi;
tanta potest divis forma placere nimis.
Pollex sculptoris tantum decus attulit oris,
ut videatur ei quod sit imago dei.
Artificis cura facit ut deus ista figura:
potat, edit, ridet, cuncta futura videt.
Quaeritur in turbis quis eam plus comparet urbis
et qui pluris emet, Bachica signa feret.
Hic cupit hanc multum, tueatur ut ipsa sepulcrum,
alter iure dei postulat, ut sit ei.
Haec ut praevidit caelestis imago, petivit
atque rogavit erum, malit ut esse deum.
Omnibus est moris, quod captent culmen honoris,
dedecus ut fugiant, quod decet, id cupiant.

1



5




10




15


Torna all'inizio