Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 109


stulticia condignam accipiat disciplinam. Ego enim in conspectu
uestro tanta et talia possem dicere inhonesta quod me occidi de
iure mandare possetis. Et nisi esset vestra presencia, ille qui tamquam
fatuus est locutus iam ut mortem incurreret non esset indignum,
qui tam audacter ampullosis et mordacibus uerbis uestram
lacerare non horruit maiestatem et vos uerbis eisdem turpiter exagitare
presumpsit. Moneo ergo eum ut ab hoc loco discedat si presumptuosam
nolit stulticiam in sapienciam commutare. "
Dyomedes uero ad predicta nullatenus stupefactus sic ad Henee
uerba respondit: "O tu, quisquis es, in sermonibus tuis bene cognosco
te rectum non esse iudicem sed oblocutorem acutum.
Valde desidero ut te possem apto inuenire in loco in quo tibi grates
condignas quas meruisti redderem de uerbis que tam grato protulisti
sermone. Bene uideo quod beatus est ille rex qui te in consiliarium
suum tenet, qui tam bene nosti consulere regi tuo vt tuus rex iniuriarum
actor existat et sic de facili labilis ad pudorem. "
Ulixes autem Dyomedis uerba sagaciter interrumpens monet eum
ne uerbis pluribus utatur. Et illico idem Vlixes regi Priamo sic
dixit: "O rex, intelleximus plene singula que dixisti. Amodo recedemus
a te et regi Agamenoni que per te dicta sunt singula fideliter
referemus. " Et sic statim ambo a p<a>llacio descendentes equos
ascendunt et in [s]celeribus gressibus ad eorum exercitum peruenerunt.
Qui continuo descendentes ab equis Agamenonis tentorium
simul intrant ubi maiores exercitus cum Agamenone morabantur.
Et referentibus eis illis cuncta que didicerant a Priamo rege predicto,
de ipsius Priami responsione ualde mirati sunt Greci et qualiter s
it amodo contra Troyanos in talibus procedendum orditi sunt consilii
multas uias de quibus infra proxime seriatim suo ordine referemus.
Verum tamen antequam ad narracionis seriem accedamus
de predicto Henea aliqua sunt dicenda.
Hic est enim ille Heneas qui, conceptus et natus ex dea Venere et
Anchise, post Troyane vrbis excidium profugus cum reliquis Troyanorum
per mare, cum quibusdam suis nauibus Tirenum nauigando
per pelagus, post multos successus Romane urbis et Romanorum
rei publice factus est princeps, de cuius stirpe inclitus ille magnus

Torna all'inizio