: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

83


Egiptum promissionis terre partes septem nec non octo,
ire de virtute in virtutem et videre Deum Deorum in Syon,
trecentis terque denis munerari vernaculis, ultra quod nichil
est melius" et sive ad libitum recte docentis attribuas.
Notandum quoque, quod sunt alie laudes precipue sociis vel
amicis convenientes, aliis etiam fere cunctis ob persone
exaggeranda merita, quas in presenti necessarium duximus
pallificare. Sunt enim he:
Eusebius ad laudes dicit : "Suavitate venerabilis, benignitate
laudabilis, modestia incomparabilis, sapientia prestabilis,
caritate inexequabilis, diuturna familiaritate peramabilis, omnium
preterea bonorum adornatione pre cunctis venerabilis
permanebat".
Item Cyprianus ad laudem: "Gloriosus prudentia, reverendus
temperantia, precolendus iustitia, sublimandus fortitudine,
decenti preterea omnium virtutum adornatione pollebat".
Item Gregorius papa ad laudem: "Eximia dona virtutum
curiose percipit, sublimibus exaltatur virtutibus, honestis moribus
extollitur, omnium decentium adornationibus sublimatur,
virtutibus cunctis divinitus adornatur, gratia divina ad modum
benigne fulcitur, cunctis tandem, que referri possunt, bonis * et
honestis moribus celitus adornatur".
Exuperantii ad laudem: "In sermone verax, in consilio
iustus, in commisso fidelis, in iudicio providus, in interventu
strenuus, in bonitate conspicuus, in universa morum honestate
preclarus". Item: "Bifida caritate flammeus, fraternitate non
ficta compositus, doctrine celestis dapibus adornatus, a cunctorum

Torna all'inizio