Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 236


vinculo innodantes. In cuius rei testimonium et ad pleniorem fidem in posterum faciendam
presentes litteras exinde fieri fecimus nostrique atque .. curie sigillorum munimine roborari. Datum
etc.

X 11

Iudici .., viro venerabili et discreto, .. abbati vel preposito .. loci A., canonicus .. ecclesie, executor
etc. ut supra usque volentes igitur, ut tenemur, mandatum apostolicum exequi reverenter, predictarum
litterarum auctoritate eundem magistrum R. et P. procuratorem suum nomine et vice ipsius de
canonicatu .. ecclesie per nostrum pileum presentialiter investivimus et plenum ius canonicatus in
eadem ecclesia dicto magistro R. et eidem procuratori suo nomine contulimus cum omni plenitudine
iuris canonici, ipsum instituentes in eiusdem ecclesie canonicum et in fratrem, ut ex tunc canonicus
existat ecclesie memorate et ius canonici assequatur, ibidem prebendam, si qua in ipsa ecclesia
tunc vacabat, eidem R. ac ipsi procuratori suo nomine conferentes, alioguin, quam primum vacare
contigerit, donationi nostre immo potius apostolice reservamus eidem magistro vel procuratori suo
eius nomine per nos vel per alium libere conferendam, inhibendo auctoritate predicta, ne de prebenda
ipsi magistro debita, si in eadem ecclesia tunc vacabat vel quam cito vacaverit, per aliquem in
eius preiudicium aliquid attemptetur. Nos enim decernimus irritum et inane, quicquid contra
mandati predicti tenorem a quocumque contigerit attemptari, in contradictores quoslibet et rebelles
excommunicationis sententia promulgata, prout in litteris inde confectis nostro ac .. curie sigillis
munitis plenius continetur. Quapropter auctoritate domini pape, qua fungimur, in hac parte vobis
precipiendo mandamus in virtute obedientie et sub pena excommunicationis. quam vos ipso facto
incurrere decernimus, si nostrum immo domini pape mandatum neglexeritis adimplere, quatenus
venerabilem patrem .. archiepiscopum et capitulum efficaciter moneatis et inducatis attente, ut
predictum procuratorem nomine et vice ipsius magistri infra octo dies post monitionem nostram,
quos ei pro termino peremptorio assignamus, recipiant in eorum canonicum et in fratrem et in
omnibus fraterna caritate pertractent, inhibendo ipsis auctoritate predicta, ne de prebenda sibi debita,
si in eadem ecclesia vacat ad presens vel quam cito vacare contigerit, presumant aliquid in eius
preiudicium attemptare. Nos enim prebendam eidem magistro debitam, quam cito in ipsa ecclesia
vacaverit, donationi nostre immo potius apostolice reservamus per nos vel per alium sepedicto magistro
libere conferendam, decernendo irritum et inane, quicquid contra mandati nostri immo apostolici
tenorem a quoquam extiterit attemptatum. Alioquin, cum teneamur mandatis apostolicis
obedire, quantumcumque prefatis .. archiepiscopo et capitulo deferre velimus, si nostrum immo
domini pape mandatum infra dictum terminum neglexerint adimplere, vos vel alter vestrum ipsos
auctoritate predicta peremptorie citare curetis, ut infra duos menses post terminum supradictum se
domini pape conspectui representent, per se vel per idoneum responsalem facturi et recepturi super
hoc, quod iustitia suadebit. Si vero clausula illa non sit in litteris „Sed contradictores“ etc., vos auctoritate
predicta .. decanum et .. prepositum ac omnes habentes in ipsa ecclesia personatum seu
etiam dignitatem, quos nos extunc propter huiusmodi inobedientiam et contemptum excommunicamus
in scriptis – alios vero de capitulo universaliter ecclesiastico supponimus interdicto – tam diu
excommunicatos et interdictos in vetris ecclesiis nuntietis et faciatis publice nuntiari etc.

Torna all'inizio