Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 215


3. Regula 'De quo' habet tres species. Prima est primitiua; sicut
quando dicitur: Intellectus de quo est? Et est respondendum,
quod est de se ipso, eo quia non deriuatur ab aliquo generali
naturaliter.
Secunda species est, quando quaeritur specialiter: De quo est
ens? Sicut quando quaeritur: De quo est intellectus? Et est
respondendum, quod est de sua forma et sua materia specificis,
cum quibus habet specificum intelligere.
Tertia species est, quando quaeritur: Cuius est ens? Sicut
quando quaeritur: Cuius est intellectus? Et est respondendum,
quod est hominis, sicut pars sui totius, et equus sui domini.
4. Quarta regula habet duas species, scilicet formalem et
finalem. Formalis, quando quaeritur: Ens quare est? Sicut
quando quaeritur: Intellectus quare est? Et est respondendum,
quod est de sua forma et de sua materia specificis, cum quibus
habet specificum intelligere, et cum ipsis agit per suam speciem.
Secunda species est respectu finis. Sicut quando quaeritur:
Intellectus quare est? Et respondendum est: Vt sint obiecta
intelligibilia; aut ut de rebus scientia haberi possit.
5. Quinta regula quaerit de quantitate. Et habet duas species.
Prima est, quando quaeritur de quantitate continua. Vt cum
dicitur: Quantus est intellectus? Et respondendum est, quod est
tantus, quantus per spiritualem quantitatem esse potest; non
autem est quantum punctualiter nec linealiter.
Secunda species est, quando quaeritur de quantitate discreta.
Vt cum dicitur: Quantus est intellectus? Et est respondendum,
quod est tantus, quot sunt sua correlatiua, a quibus sua essentia
est diffusa et sustentata, uidelicet intellectiuum, intelligibile et

Torna all'inizio