Paulus I Papa: Epistolae

Pag 521


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO [REGI] FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
A Deo institute praecellentiae vestrae his nostris apostolicis syllabis, bone, potentissime
rex, fili excellentissime et spiritalis compater, sicut nostro post Deum
liberatori ea, quae ad agnitionem nostram de diversis adveniunt partibus, summopere
innotescere studemus.
Agnoscat siquidem eximietas vestra: intimassae nobis quidem sincerissimi fideles
spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae ecclesiae, quod sex patricii, deferentes secum
trecenta navigia simulque et Siciliensi stolum, in hac Romana urbe absoluti a regia
urbe ad nos properantur. Quid eos velle acturos aut pro qua diriguntur causa, rei
veritatem ignoramus; hoc tantum nobis nuntiatum est, quod ad nos progredi et vestram
summe laudabilem praecellentiam Franciam gradiendi sint dispositi. Easdemque
nobis distinatas litteras infra hec nostra scripta vestrae excellentiae direximus intuendas.
Itaque et hoc conservande eximiaetati vestrae innotescimus: quod – quemadmodum
in praesentia missuum vestrorum constitit cum Desiderio Langobardorum rege,
ut nostras Romanorum iustitias ex omnibus Langobardorum civitatibus plenius primitus
recipissemus et ita postmodum ad vicem ex omnibus nostris civitatibus in integro
Langobardis fecissemus iustitias – freti in huiuscemodi eius pollicitatione, quam
in praesentia praedictorum missuum vestrorum exibuit, nostros missos direximus ad
easdem recipiendas faciendasque iustitias. Ipse vero, varias adhibens occasionum
versutias, nequaquam nobis primitus, ut constitit, plenarias de omnibus suis civitatibus
facere voluit, quas exquirimus, iustitias et ita demum suas in integro ex
omnibus nostris civitatibus recepisse; sed singillatim tantummodo de una civitate
facere et de alia recipere maluit, volens pro hoc dilationem inferre, ne pars nostra
Romanorum propriam consequatur iustitiam. Et ecce nostri missi nihil inpetrantes
ad nos sine effectu reversi sunt. Et plures depraedationes ex tunc atque multa et
inaudita mala in nostris inmittit finibus. Unde ecce suas confestim direxit litteras,
per quas, confidens in sua ferocitate, Deum prae oculis non habens nec beatum
principem apostolorum Petrum metuens, comminationes nobis direxit et inania detractionum
verba protulit. Quas et de praesenti infra hanc nostram exarationis seriem
vestro praefulgido et a Deo instituto culmini direximus, ut earum praecelsa eximietas
vestra agnoscens textum consideret, quanta sit eius malitia et elationis cordis superbia,
in id quod, contra beatum Petrum et vestram regalem potentiam se erigens, malitias
nobis comminatur inferre.

Torna all'inizio