6. Que incerta si quis vult ratione certa facere, nihilo plus operam dat,
quam ut quis cum ratione insaniat. Et quod tu tecum iratus cogitas: egone
illam? Que me? Que non? Nunc me sentiet qui vir fiam. Hec verba
una Hercle falsa lacrimula, quam oculos terendo vix expressit, restringet
et te ultra accusabis et dabis ei ultra supplicium. Et illud:
pax odio, fraudique fides, spes iuncta timori,
est amor, et mixtus cum ratione furor.
Naufragium dulce, pondus leve, grata Caribdis,
incolumis languor, insaciata fames.
Esuriens, sitiens: sitis ebria, falsa voluptas
tristities leta, gaudia plena malis.
Dulce malum, mala dulcedo sibi dulcor amarus.
A. Legisti hec tantum an expertus es?
G. Utrumque, fateor.
A. Non sunt isti amantes, sed amentes.
7. G. Nil mihi tecum est ultra. Iam in bilem accenderis: iam planam
frontem adversus incrispas et nedum tibi bellum infero, acrius perpetiar.
A. Mereris; sed mitius agam tecum; nec enim sic sentis ut loqueris,
nec te peniteat amissa iam arma reassumere, sic tua iubet Corinna, sic
Dido. Scis quam latissime imperem, que devotis premia, que indevotis
supplitia paraverim. Ego brutaliter viventes moribus homino; immanitate
barbaros, mites efficio; impexos excolo; dissotiales sotio; clausas
avaritie visco manus tenacissimo aperio; tumidos placo; ego bellorum
quies, discidentium portus; tenacissimum mortalium vinculum, curarum
dulce remedium; quot in lucem prestantissimos viros, quot facundissimas
dominas flammis meis in lucem provexi, quos eterne noctis
ignorantia occuluisset! Referta sunt scriptorum nobilium volumina;
picta scultaque etiam adhuc intuentium oculis clarescunt. 8. Obicies
quod tantisper amaresco et quod usque in furoris nomen transeo. Sed
nihil est quod prosit, quod et idem nocere non possit: vina ipsa sobrie
sumpta saluti sunt et ultra pestifera. Scis me celo, terris inferisque regnatorem,
|
|