Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 887


Tandem miseratione divina, et solertia Abbatis,
datis primitus duabus libris argenti, refrenata
est cupiditas avarissimi Comitis, et dedit
eis licentiam ad proprium revertendi. Non
multo post cum ipse ad Castellum Manuplellum
reverteretur, Abbas ei comitatum praestabat:
Et cum inter se de persecutione, quam
faciebat Monasterio, loquerentur, iratus Comes
quia Abbas, uti sibi videbatur, in responsis
reverentiam non exhiberet, gladium evaginavit,
et Abbatem percutere voluit, et nisi
essent assidentes, qui eum prohibuerunt (quod
Abbas multum desideraret, ut pro justitia moreretur)
caput ipsius ense, quem extraxerat
amputavisset. Abbas extenso collo securus
de Divino auxilio, si ausus esset ut percuteret,
instigabat; et in hoc quia non metum
mortis sed spem vitae aeternae haberet, demonstrabat.
Sic ille in insania perseverans Manuplellum
adiit, et Abbas tutior quam antea
fuerat ad Ecclesiam remeavit.
Ut autem manifestaretur, et certis indiciis
probaretur, quia Deus maximam habebat curam
de servo suo Abbate Oldrio, et de grege
sibi commisso, quibusdam Fratribus in Ecclesia
pernoctantibus venerabilis ostensa est visio,
quam nos indignum iudicavimus tegere
silentio. Duo Fratres religiosa consuetudine
Quadragesimali tempore ante matutinos de
lectulis consueverant surgere, et flexis genibus
ante sacratissimi Martyris ossa preces et singultus
fundere, psalmos cantare, et Sanctos Dei
in adiutorium populi Christiani cum Litaniis interpellare.
Cumque fatigati aliquantulum consedissent
in angulis Ecclesiae, diversi tamen loco
sed non diversi mente, oculis dormitantibus, et
vigili corde, ambo unam eandemque visionem in
hunc modum videre. Duae personaae reverendae
aspectu et veste praeclara ante altare stare videbantur,
unus quorum pontificali erat indutus
habitu, alter regio diademate coronatus,
qui ad eos venientes sciscitabantur qui essent,
et quare inibi in tali hora morarentur. Responderunt
se de Fratribus Ecclesiae fore, pro
peccatis suis, et pro benefactoribus ipsius loci
misericordiam Dei deposcere, et idcirco
antequam Fratres surgerent, de lectulis surrexisse,
ut liberius possent orationi vacare.
Cumque responderent, Bene; addiderunt, Qui
nos simus cognoscitis ne? Dixerunt, Minime;
sed propter amorem Dei rogamus, ut indicetis
nobis, qui estis, et quare venistis, et unde.
Respondit ille qui regio erat coronatus diademate:
Ego sum Ludovicus, qui fui aedificator
hujus Abbatiae et qui dedi ei quicquid habebam
in hac terra, ut possideret hereditario jure.
Qui autem mecum est Pontificali venerandus
habitu, Sanctus Clemens est, qui pro Christo
meruit in pelago mergi, cujus ossa meo labore
ad hanc Insulam delata in praesenti altari meruerant
sepeliri, quem Robertus de Manuplello
ita graviter flagellavit, ut plagae ejus et
livores, quos in dorso suscepit, vix possint ab
homine dinumerari. Et ut certiores essent Fratres
ambo de visione auxilio Regis Beatus Clemens
coram eis spoliavit se, et ostendit cicatrices
vulnerum, et plagas virgarum, adjecit: Ita
male tractatus sum, sed volo quod sciatis,
quia in proximo me vindicabo de inimicis, et
faciam, ut proscribantur ab hereditate paterna
et moriantur, et sepeliantur ut miseri et exules
in terra non sua. Hic dictis visio disparuit,
et expergefacti Fratres ipsi coeperunt enarrare

Torna all'inizio