Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 359


Quod possessio est homini quodammodo naturalis,
et abrenuntiantes possessionibus
quodammodo non vivunt ut homines,
sed sunt hominibus meliores.
Cap. V.

Dicto de aedificiis secundum ordinem superius enarratum,
restat dicere de possessionibus. Possumus autem
triplici via venari, quod rerum possessio est quodammodo
naturalis. Prima sumitur ex necessitate vitae. Secunda,
ex dignitate hominis. Tertia, ex actione naturae. Si
enim homines naturaliter vivunt, et societas politica est
quodammodo homini naturalis, ut in prima parte huius
secundi libri diffusius probabatur: oportet aliquomodo
naturalia esse quae sunt necessaria in vita politica. sed secundum
Philosophum primo Polit. necessaria est rerum
possessio in gubernatione domus, si quis debeat politice
vivere. eo ergo ipso quod rerum possessio deservit necessitati
vitae, est quodammodo homini naturalis. Secunda
via ad investigandum hoc idem sumitur ex dignitate
humana. eo enim ipso quod homo respectu corporalium
et sensibilium est creaturarum dignissima, habet naturale
dominium super ipsa: quare naturale est homini quod
dominetur istis sensibilibus, et quod possit eis uti in suum
obsequium. et quia hoc est quodammodo possidere ea,
ideo eorum possessio est ei naturalis. Unde et Philosop.
I. Politic. ubi probat possessionem talium naturalem esse,
ait, quod hominum ad bestias naturaliter est iustum
bellum: eo enim quod bestiae naturaliter homini debent
esse subiectae, et debent ordinari in obsequium eius: si ipsae
refugiant obsequium hominis, homo contra ipsas bellat,
tanquam contra ea quibus naturaliter dominabitur.
Sicut ergo homo naturaliter dominatur bestiis, sic et naturaliter

Torna all'inizio