Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 639


fuerunt fratres regis Anglie; alia sororum principi nupsit Antiocheno, tercia
comitti Tripolitano, quarta Deo, in Bethania abbatissae functa officio. Et
si vis aliud scire vel invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre ad
cronicam Innocentii pape secundi, et invenies.

CXXXIX. De Conrado et de gestis, que fuerunt suo tempore.


Anno Domini MCXXXIX. Conradus regnavit apud Romanos an. XII. Hic est Conradus, qui
Lothario cessit elatus. Cuius soror marchioni Guilielmo de Monte-ferato nomine
Iulitta fuit matrimonio copulata, ex qua Vque filios genuit eximiis meritis hac serie
rescribendis, scilicet Guilielmum, Conradum, Bonifacium, Fredericum et Raynerium,
quorum diversa fuere dona fortune, sicut inferius calamus declarabit. Conradi
temporibus in papatu sederunt Celestinus papa secundus et Lucius papa secundus qui armata
manu Capitolium ascendit, sed Romani vi deiecerunt eum, Eugenius, qui cum esset abbas
Sancti Anastasii, ex insperato concorditer electus est. Qui propter metum civium fugit in arcem
Monticelli et inde ad monasterium Farfense, ubi gloria consecrationis accepit. Verum quamvis
fuissent ei cives infesti, tamen auctoritate Deo, qui spirat ubi vult , quia potens erat in opere et
sermone
, conversi sunt ad pastorem et episcopum animarum suarum et eum cum gaudio magno et
sollempni processione receperunt in Urbe. Conradi regis temporibus, anno Domini MCXXXIX.
magna pars Cremonensium a Mediolanensibus apud Cremam capta carceralibus est vinculis mancipata.

CXL. De obsidione Tyburti et captione.


Anno Domini MCXLII. Innocentius cum Romanis Tyburtum obsedit, de quibus multi capti
sunt et occisi. Sed demum reversi Romani victoria triumpharunt.

CXLI. De pestilentia erucarum et fame et de peregrinatione Conradi
ad Terram Sanctam.


Anno Domini MCXLVI. pestis erucarum invaluit super terram et bona terre consumpsit; unde
sequenti anno fames nonnullos maceravit egentes; et tamen eodem anno MCXLVII. rex Conradus,
çelo Dei accensus, insignitus crucis munimine transmeavit, et cum eo pariter Lodoicus rex Galliarum
et comes Provincialis. Et tunc Manuel, qui Calloiani patri successerat, [postquam]
apud Constantinopolim pertransierunt, licet Conradi neptem haberet
uxorem, eos tamen prodidit, faciens per loca deserta et inaquosa deduci; ubi
maxima parte fame gladioque perempta, Satelliam vix reliquie pervenerunt; que
cum navigio Ptolomaide applicuissent, sanctuariis salutatis, una cum rege Balduino,
Fulconis primogenito, qui patri successerat in regno, Templiotis pariter et
Hospitaliotis contra Damascum animantur, acies et dirigunt et proficiscuntur.
Rege itaque Balduino cum Templariis et Hospitalariis in iardinis Damasci castrametato,
adveniens magnanimis et fortis Conradus, cognita fontibus obturatis
aquarum penuria, videns in multitudinem, que civitatem exierat, Saracenorum
invehitur. Cumque pedestri in propria persona duos ferocissimos singulari certamine

Torna all'inizio