7. Sed contra, Augustinus dicit, quod maior est huius
Scripturae auctoritas quae habetur in principio Genesis, quam omnis humani
ingenii perspicacitas. Sed ibi scriptum est, per senarium dierum creaturas
distinctas esse. Ergo videtur quod ita necessarium sit ponere.
8. Praeterea, natura imitatur operationem creatoris. Sed in operatione naturali
est processus de imperfecto ad perfectum. Ergo videtur quod etiam in operatione
Creatoris; et ita videtur quod non omnia simul distincta sint in ipso
Creationis principio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quae ad fidem pertinent, dupliciter distinguuntur.
Quaedam enim sunt per se substantia fidei, ut Deum esse trinum et unum, et
huiusmodi: in quibus nulli licet aliter opinari; unde Apostolus Ad Gal. 1, dicit,
quod si Angelus Dei aliter evangelizaverit quam ipse docuerat, anathema sit.
Quaedam vero per accidens tantum, inquantum scilicet in Scriptura traduntur,
quam fides supponit Spiritu Sancto dictante promulgatam esse: quae quidem
ignorari sine periculo possunt ab his qui Scripturas scire non tenentur, sicut
multa historialia: et in his etiam sancti diversa senserunt, Scripturam divinam
diversimode exponentes. Sic ergo circa mundi principium aliquid est quod ad
substantiam fidei pertinet, scilicet mundum incepisse creatum, et hoc omnes
sancti concorditer dicunt. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad
fidem nisi per accidens, inquantum in Scriptura traditur, cuius veritatem diversa
expositione sancti salvantes, diversa tradiderunt. Augustinus enim vult,
in ipso creationis principio quasdam res per
species suas distinctas fuisse in natura propria, ut elementa, corpora caelestia,
et substantias spirituales; alia vero in rationibus seminalibus tantum, ut animalia,
plantas, et homines, quae omnia postmodum in naturis propriis producta
sunt in illo opere quo post senarium illorum dierum Deus naturam prius conditam
administrat; de quo opere Ioan. 5, 17, dicitur: «Pater meus usque modo
operatur, et ego operor»; nec in distinctione rerum attendendum esse ordinem
temporis, sed naturae et doctrinae. Naturae, sicut sonus praecedit cantum natura,
sed non tempore; et ita quae naturaliter priora sunt, prius facta memorantur,
sicut terra prius quam animalia, et aqua prius quam pisces, et sic de aliis.
Doctrinae vero ordine, sicut patet in docentibus geometriam: quamvis enim
partes figurae sine ordine temporis figuram constituant, tamen geometria docet
constitutionem fieri protrahendo lineam post lineam: et hoc fuit exemplum
Platonis, ut dicitur in principio Caeli et Mun.. Ita etiam et Moyses rudem populum
de creatione mundi instruens, per partes divisit quae simul facta sunt.
|
|