Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 432


nostris et mulieribus moriremur penitus ». Hiis isti fratres responderunt
sic, dicentes: «Vos qui huc venistis ut per mortem
temporalem vitam eternam valeamus adipisci, quod vobis est
preceptum, facite diligenter. Nam pro fide nostra et amore
domini nostri Iesu Christi, que nobis adhibetis nos tormenta
parati sumus viriliter substinere ».
16. Unde sic illis audacter respondentibus, christianus ille
qui eos associaverat et illi IIIIor homines mali multum ad invicem
altercabant. Nam eis respondebat christianus et dicebat:
« Si gladium aliquem ego haberem, aut quod vultis non
fieret aut cum ipsis necem mihi finaliter vos daretis ». Tunc
illi fecerunt fratres statim spoliari, fraterque Thomas iunctis
simul manibus in modum crucis capitis abscissionem suscepit.
Sed Fr. Iacobum unus percussit in capite et eum usque ad
oculos scidit, statim que sibi capud abscidit, Fr. Demetrius
autem uno gladio in mamilla fortissime fuit percussus et exinde
sibi capud fuit abscis[s]um.
17. Dum autem sic ex martirio suo animas Deo dedissent,
statim aer clarus et lucidus est effectus, quod cuncti fortissime
mirabantur; et similiter luna maximam ostendit claritatem
et splendorem. Statim autem post hoc, tot et tanta tonitrua
et fulmina atque coruscationes evenerunt quod pene omnes
mori finaliter se credebant. Navis etiam que debebat portare
eos Polumbum et portavit eos usque ad Tanam contra

Torna all'inizio