IN TERTIUM SENTENTIARUM
PROLOGUS S. THOMAE
«Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum fluant
Eccle. 1, 7».
Ex verbis istis duo possumus accipere, in quibus huius tertii libri materia comprehenditur,
scilicet divinae Incarnationis mysterium, et eius copiosum fructum.
Mysterium Incarnationis insinuatur in fluminum reversione, cum dicitur:
«Ad locum unde exeunt flumina revertuntur». Sed Incarnationis fructus ostenditur
in iterato fluxu, cum dicitur: «ut iterum fluant». Flumina ista sunt naturales
bonitates quas Deus creaturis influit, ut esse, vivere, intelligere, et huiusmodi:
de quibus fluminibus potest intelligi quod dicitur Isaiae 41, 18: «Aperiam in
supremis montium flumina». Montes enim supremi sunt nobilissimae creaturae,
in quibus praedicta flumina aperiri dicuntur, quia in eis et copiosissime recipiuntur,
et sine imperfectione ostenduntur. Sed locus unde ista flumina exeunt,
est ipse Deus, de quo potest intelligi quod dicitur Isa. 53, 21: «Locus fluviorum
rivi latissimi et patentes»; ac si diceret: in loco ortus fluviorum rivi naturalium
bonitatum eminenter inveniuntur; unde dicit: latissimi, quantum ad perfectionem
divinae bonitatis, secundum omnia attributa; et patentes, quantum ad communicationem
indeficientem; quia eius bonitas, ex qua omnia fluunt, nec
exhauriri nec concludi potest.
Ista flumina in aliis creaturis inveniuntur distincta; sed in homine inveniuntur
quodammodo aggregata: homo enim est quasi orizon et confinium spiritualis et
corporalis naturae, ut quasi medium inter utrasque, bonitates participet et corporales
et spirituales; unde et omnis creaturae nomine homo intelligitur Marc.
ult. ubi dicitur: «Praedicate Evangelium omni creaturae»; ut beatus Gregorius
exponit: et ideo quando humana natura per Incarnationis mysterium Deo
coniuncta est, omnia flumina naturalium bonitatum ad suum principium reflexa
redierunt, ut possit dici quod legitur Iosue 4, 17: «Reversae sunt aquae in
alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant»; unde et hic sequitur: «ut
iterum fluant»: in quo notatur Incarnationis fructus: ipse enim Deus, qui naturalia
bona influxerat, reversis quodammodo omnibus per assumptionem humanae
naturae in ipsum, non iam Deus tantummodo, sed Deus et homo hominibus
fluenta gratiarum abundanter influxit: quia «de plenitudine eius omnes accepimus,
gratiam pro gratia»: Ioan. 1, 16. Et de isto influxu legitur Eccli. 39, 27:
«Benedictio illius quasi fluvius inundabit».
Et sic patet materia tertii libri: in cuius prima parte agitur de Incarnatione, in
secunda de virtutibus et donis nobis per Christum collatis.
|
|