est omnium malorum, ille consequenter omnium malorum reus esse convincitur,
quia quorum habet in sui pectoris agro radicem, non potest venenatam
vitare propaginem. Nec pretereundum quod ait: Quam quidam
appetentes erraverunt a fide . Nimirum sicut proditor salvatoris, qui, ut
exiguae summae perciperet quantitatem, sub venalitate distraxit rerum
omnium conditorem, et pro vilis amore pecuniae auctorem tradidit vitae.
Sicut etiam Balaam filius Beor, qui, dum ad pecuniae, quae offerebatur,
inhiat questum, Dei fide contempta de Israelitici populi dedit ruina consilium.
Hunc plane quidam non contempnendae auctoritatis viri tradunt,
Heliu fuisse Buziten de progenie scilicet Buz, qui secundus filius fuit
Nachor fratris Abraham. Qui videlicet Heliu in libro beati Iob eius
amicus dicitur extitisse, quoniam propheta fuerat, et spiritalis gratiae
revelatione pollebat. Sed dum avariciae paulatim declinasset in vitium, de
propheta factus ariolus, de ariolo conversus perhibetur in magum. Ecce
quid utilitatis conferat avaricia, quae dum fidem hominibus tollit, prophetam
vertit in magum, ex apostolici culminis apice mergit in tartarum?
Nunquid et Giezi a fide non erraverat, qui, dum argentum Naaman offerente
perciperet, domini sui spiritum suspicabatur absentem? Sed ait
Heliseus: Nonne cor meum in presenti erat, quando reversus est homo de
curru suo in occursum tibi . Ubi caute considerandum est, quia, si ille lepra
multatus est, qui pretium tulit de virtute prophetae, quo pacto quis
audeat vendere iudicium papae? Accaepisti , inquit Heliseus, argentum et
vestes, ut emas oliveta et vineta, oves et boves, servos et ancillas, sed et
lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum .
Duo plane symoniacae hereseos reperiuntur auctores, unus in veteri
testamento, alter in novo. Qui etiam duo symoniacorum genera perfecerunt,
vendentium scilicet et ementium. Giezi siquidem donum sancti
|
|