Papias: Ars Grammatica

Pag 159


19 Hoc tamen interesse uidetur inter gerundia et ipsa nomina,
quod, cum sunt certa nomina, simili iunguntur casui et discernunt
genera, ut "amande uirtutis gratia", non "amandi"; quando
uero sunt gerundia, nec genera discernunt nec numeros, sicut infinita
uerba, et illum sequuntur casum quem uerba ex quibus
nascuntur, ut "amandi uirtutem gratia uenio" et "amando uirtutem
legi", "inuidendum nobis non est et minime nocendum uirtuti".
20 Preterea gerundia ab actiuis et communibus tam actiuam
quam passiuam habent significationem, ut "uidendo", id est "dum
uidet" uel "dum uidetur" (quod quidam, uerbum existimantes,
etiam corripiunt); a neutris uero uel deponentibus, simplices
habent significationes. 21 Nomina uero in dus , da , dum unam
habent significationem et magis passiuam, ut "amanda est uirtus"
("digna que ametur"); unde raro fiunt a neutris absolutis. 22 Preterea
ex forma participiorum preteriti temporis due terminationes
inueniuntur, in um et in u . 23 In um quidem eandem significationem
habet fere quam in dum cum "ad" (ut "uenatum uado",
"ad uenandum") et regit etiam casum sui uerbi, ut "quesitum
Eneam", et uidetur ipsius rei accusatiuus esse et sine prepositione
proferri; quod quasi "ad locum" habet significationem.

Torna all'inizio