Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 62

Ep. 23


praecipimus. Preterea si contigerit aliquo impedimento interueniente
praedictos legatos ibi simul esse non posse, eis autem
qui fuerint, etiamsi unus tantum, similiter ac si simul essent
fraternitatem tuam cauere atque ut mihi si praesens essem oboedire
praedicta auctoritate monemus. Vnde praedicto Huberto quem
in Brittanniam praemisimus cum ad fraternitatem tuam uenire
contigerit in praedictis ut mihi cauere, in praedictis ut mihi
oboedire ammonemus et nobis commissa auctoritate iubemus.
Si qua uero sibi fuerint necessaria ut homini qui a Roma usque
ad Brittanniam elaborauerit et a Brittannia usque Romam, si Deus
dederit, modis elaborat uenire, caritas tua sibi impertiri nostri
causa et amore non dubitet, ut ex filii intelligatur dilectione quanto
matrem amplectaris amore.

Torna all'inizio