Gregorius III papa: Epistolae

Pag 707


Epiphanius humilis presbiter sancte Romane aecclesiae intitulate sancti Laurentii
subscripsi.
Marinus indignus presbiter titulo ... apostolos ... subscripsi.
Iohannes humilis presbiter titulo sancte Prisce subscripsi.
Petrus indignus archidiaconus sancte sedis apostolice subscripsi.
Gregorius indignus et humilis diaconus subscripsi.
Marcus humilis diaconus sancte sedis apostolice subscripsi.
Benedictus indignus diaconus subscripsi.
GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, CALLISTO.
Iam triennium evolutum, decessoris nostri tempore plurimis fuerat suplicationibus
constitutum, dilectionem tuam ab hac summa atque apostolica Dei ecclesia
pallii promeruisse benedictionem commonitum te quoque, ut in sanctae nostrae ecclesiae
scrineis testantur volumina, fuisse, ne umquam auderes tu vel tui futuri successores
aliena invadere iura aut temeritate qualibet illicita penetrare, sed ut humiliter utilis
tibi concessum pallium fueras institutus merito magis est oneris quam honoris. Nunc
vero cognovimus, contra canonum instituta cuiusdam proterviae auso temeratorem te
extitisse, et valde audita doluimus; cognovimus enim, quos ita habetur nullus fieri
serre murmuratione, quia aviditate devictus ausu illicito pervaseris possessiones,
que Centenaria et Musiones nuncupantur, pertinentes monasterio sanctae Dei genitricis
sito in insula Barbiana, quod prisco et longo tempore sancta iure possidet
Gradensis ecclesia et eius hactenus fuerat ditionis. Quod quia aliena nulli licet invadere,
precipue sacerdotibus, quia contra Deum est, precipimus beati Petri apostolorum
principis auctoritate, cui a domino deo et salvatore nostro ligandi atque solvendi in

Torna all'inizio