Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 854


SED CONTRA est quod sapientia est de causis altissimis, secundum Philosophum in
principio Metaph. Sed causae altissimae sunt divina. Ergo est tantum de divinis.
Praeterea, Philosophus in 6 Ethicor. dicit, quod sapientia est quasi
caput scientiarum. Sed omnis cognitionis caput est cognitio quae est de divinis.
Ergo sapientia est circa divina.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod sapientia non sit in intellectu, sed in affectu magis.
Quia sapientia secundum nomen suum est, ut dicitur Eccli. 6. Sed dicitur a
sapore. Cum ergo sapor ad gustum pertineat, qui ad affectum transfertur, sicut
visus ad intellectum; videtur quod sapientia sit in affectu.
2. Praeterea in littera dicitur, quod sapientia est in cognitione et dilectione eius
quod semper incommutabiliter manet, quod est Deus. Sed dilectio ad affectionem
pertinet. Ergo sapientia est in affectione.
3. Praeterea, septima beatitudo, qua dicitur: «Beati pacifici», ad sapientiam
reducitur. Sed pax ad affectum pertinet. Ergo et sapientia.
SED CONTRA est quod in littera definitur per cognitionem.
Praeterea, omnis virtus intellectualis est in parte cognitiva. Sed sapientia ponitur
a Philosopho virtus intellectualis. Ergo tam ipsa quam sapientiae donum
quod ei respondet, in parte cognitiva est.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sapientia secundum nominis
sui usum videtur importare eminentem quamdam sufficientiam in cognoscendo,
ut etiam in seipso certitudinem habeat de magnis et mirabilibus quae
aliis ignota sunt, et possit de omnibus iudicare, quia unusquisque bene iudicat
quae cognoscit, possit etiam et alios ordinare per dictam eminentiam. Haec
autem sufficientia in quibusdam quidem est per studium et doctrinam, adiuncta
vivacitati intellectus: et talis sapientia a Philosopho ponitur virtus intellectualis
in 6 Ethic. Sed in quibusdam talis sufficientia accidit per quamdam affinitatem
ad divina, sicut dicit Dionysius de Hierotheo, quod
patiendo divina, didicit divina: et de talibus dicit Apostolus, 1 Cor., 2, 15:
«Spiritualis iudicat omnia»; et 1 Ioan. 2, 27: «Unctio docebit vos de omnibus».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut se habet sapientia quae est virtus intellectualis,
ad intellectum principiorum, quia quodammodo comprehendit ipsum,
ut dicitur in 7 Ethic., secundum quod ex principiis negotiatur circa
altissima et difficillima, et de his etiam quodammodo ordinat, inquantum reducit
omnia ad unum principium, et eius est disputare contra negantes ipsa: ita se

Torna all'inizio