ut vidit humilitatem, tam facile ignovit, ac si nichil offense actum fuerit. Sed quia raro
humani generis inimicus ex antiqua possessione eicitur nisi gravi contumelia aut morte
sanctorum, factum est in membro, quod gestum videmus in capite. Etenim Dei filium
Iudei exprobraverunt et contumeliis affectum occiderunt, ut eius patientie benignitas
in salutis exemplo notaretur et iustitia predicaretur, quod contumelia ab imperitis et
impiis credebatur. Ita quoque et huic Parmensi populo contigit, ut, cui ignoranter
gravis scandali contumeliam irrogaverat, illi postea devotis obsequiis deserviret; et quem
prius blasfemando et illudendo in carcere retinuit, ab ecclesie symoniace sordis contagione
et suorum vinculis peccatorum frequenti eius benedictione usus, Christi gratia auxiliante,
postea mundatus et liberatus est. Nam postea ab ipsis civibus a domino papa
Pascale expetitus, ut vir tanta sanctitate opinatissimus sibi concederetur in episcopum,
eorum cupiens saluti providere prebuit assensum, si tamen eius vellent iussionibus parere,
ne ulterius contra apostolicam ecclesie sententiam deservirent iniquis regibus. Veniens
igitur dominus papa in Longobardie partes, ut synodum ageret, deductus [est] Parmam cum
multis Deum timentibus et nobilibus secularibus; adsunt continuo cives supradicte petitioni
instantes, promittentes se cum apostolica sede semper velle permanere et suis omnino
decretis fideliter obedire, si votum suum de venerabili sacerdote compleretur; quod opitulante
divina misericordia, ipso tamen multum reluctante, cunctis gaudentibus completum
est, atque ab eodem domino papa ad honorem Dei et totius populi salutem in ipsa civitate
est episcopus consecratus.
4. Dehinc, que in tempore eius sacerdotii ad honorem Dei et plebis terre commodum
gesta sunt, breviter enarrentur; nam pene omnia, que suo populo ventura erant, per
prophetie spiritum predicebat.
Eo siquidem tempore, quo in episcopum electus est, maiores cum minoribus subiectioni
matricis ecclesie obviarunt de Burgo sancti Donini, unde civitas contra eos
furens indignabatur, et sepe vocati [sunt] per sacerdotem eiusque legatos, ut ad pacis concordieque
gratiam remearent. Et [cum] nulla ratione sue persuasionis a sue obstinationis
malitia revocare eos posset, suis civibus de eis sententiam protulit eorum vesaniam
proprie superbie iudicio fore plane humiliandam, quod continuo facili civitatis impetu
vidimus parutum. Quos precipue cavere monuit ab homicidiis et effusione sanguinis.
Sed sepe ex gravi vicinarum urbium impetut merito sanctitatis eius et orationum, que se
unanimiter ad destruenda eius civitatis menia preparaverant, vidimus eius cives non solum
Iiberatos, verum etiam mirabiliter victores extitisse. Denique Placentini cum Cremonensibus
et infinito exercitu undique conducto in tempore eius sacerdotii aggressi sunt expugnare
Parmensem urbem. Et per totam diem iuxta civitatem preliando, in sequenti
nocte divino nutu territi cum damno et confusione sui exercitus inopinabiliter recesserunt.
5. Sub eodem vero tempore, cum ipsi Cremonenses copiosa armata manu et cum
mirabili multitudine militum et peditum super eosdem Parmenses venissent, merito sancti
episcopi divina propitiante clementia, pene omnes ceperunt et captos in suam urbem
aduxerunt. Itemque in sue malitie pertinatia perdurantes, invidentes et persequentes
|
|