Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 146


ipso simplex tamen murus intersecat et subtilis tela parietis modicum
erecta seiungit; tertia, quod ipsum inhonestarum quamplurium incolatus
dampnabilis circumgirat, quibus ex hoc queritur tanta debachandi materia,
lascivandi quampluribus prestatur et causa, quod Deus frequenter
offenditur et scandalizantur intrinseca plurimorum. Eapropter sanctitas pii
patris oportuno remedio cetui dignetur occurrere collabenti, ipsumque
locare provideat in aliqua particula civitatis honesta et a conversatione continua
secularium segregata. Tunc etenim erit spes et firma fiducia, quod
non inquinabuntur a pice, quam manus earum tangere non continget.
Cumque locus ipse minorum loco nullo sit medio existente coniunctus,
eorumque sanctissime conversationi molestus, tam ex ipsarum inhonesta
conversatione multiplici, quam ex artatione loci, sicut vestris sacris oculis
hactenus conspexistis, ipsum concedere fratribus si placet vestra sanctitas
non moretur, ut tam infelicium personarum tempore precedente vicinitas
famam ordinis tam sancti non maculet, et apud facile credentes iniqua
prorsus veritati contraria non suggillet.


Domino … pape … rector Beneventanus, per Leonardum predictum.
Quem mores virtuosi dignificant et litteralis eminentia dignitatis exaltat
offerendum fere principibus sagax decrevit antiquitas, in regnis et
nationibus attollendum, per quem sarcina sollicitudinis principalibus
humeris pretaxata divinitus supportetur. Non enim per alium publica

Torna all'inizio