Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 48


auditu tantummodo didicerat. Verumtamen, clauso manente libro,
legi non poterant; venit tempus ut aperiretur liber, et legi ceperunt.
Legerunt autem illas, in Spiritu sancto, evangeliste Matheus,
Marcus, Lucas et Johannes, et cum eis pariter omnes sancti
apostoli, quorum primus est Petrus, diacones qui et evangeliste,
quorum primus est Stephanus, apostoli novi, Paulus et Barnabas,
et ad ultimum, Iohannes cum coadiutoribus suis. Verumque in
hoc loco primo Paulus accipendus est, qui primus ex apostolis
predicavit in gentibus, excepto quod Petrus missus est ad Cornelium.
Talia enim predicat in principio qualia acciderunt Iob,
quia completis generationibus quadraginta duabus, hoc est septies
sexies, deficit generatio illa, que reputata est in spiritu in prioribus
filiis Iob, pro quibus secuntur in Ecclesia alie quadraginta
due. Designat enim Iob Ihesum Christum, qui Iudeos quidem perdidit,
sed pro eis recuperavit Gentiles, sive patriarchas, qui defecerunt
in germine et percussi sunt, sed tamen ad extremum curati
novos pro eis filios recepturi sunt. Quod ergo in ystoria Iob
et primo et posterius de filiis agitur, ad Christi nativitatem, a
qua Matheus incepit, refertur. Talia et Lucas scribit accidisse
Zacharie, a quo exorsus est, qualia acciderunt Tobie, quia et ille
cum esset iustus cecatus est, sed in fine curatus, et iste cum esset
iustus loquelam perdidit, sed in fine recepit. Marchus inchoat a
Johanne Babtista, et Johannes a Verbo vite, sicut Matheus ab
Abraam, Lucas vero a Zacharia. Abstinentia itaque Iudith corporali
congruit abstinentie Johannis, et icirco per feminam designata
est, quia virtus abstinentie in carne perficitur. Porro Assuerus
rex Christum designat, quem scribit Johannes venisse ad nuptias,
et in utraque ystoria de vino mentio facta est. Congruit
quoque Iudith resurrectioni dominice, quia et illa tribus diebus
mansit intacta in cubiculo Holofernis, et caro dominica in sepulchro.
Illa sero abiit, et ad horam matutinam regressa est cum

Torna all'inizio