a domno presbitero Cencio priore et domno Petro Christiano, 
sanctae recordationis Paschalis papa II corpus beati Leonis papae I et 
II et III et IIII recondidit, sicut etiam multi nostrorum viderunt. 
Hic scilicet Leo papa IIII vixit in monachali proposito longo tempore 
in monasterio Sancti Martini post Sanctum Petrum, ad servitium 
eiusdem apostoli. At hinc assumptus presbiter cardinalis est ordinatus 
de ecclesia Sanctorum IIIIor Coronatorum. Post non multum 
tempus apostolicus factus, ecclesiam Beati Petri, quia nutriverat eum 
a lacte, per omnia dilexit magnisque beneficiis honoravit. Nam 
optimum ciburium de argento super sacrosancto altari eius 
columnis argenteis fieri fecit. Arcam quoque altaris intus et extra 
deargentavit, et non tantum sacram beati Petri Confessionem, verum 
etiam frontem praedicti altaris satis decenter et honorifice perornavit. 
Nam tabulam de auro et smalto pensantem .CCXVI. libras auri fecit 
fieri, in qua vetus et novum Testamentum continebatur, et posuit 
eam in fronte altaris, quam etiam et nos vidimus; crucem quoque 
de auro purissimo ex diversis gemmis, [h]iacinthis scilicet et albis 
ex smaragdis ornatam, mirae magnitudinis, et posuit eam iuxta venerabile 
altare beati Petri parte dextera, pensantem mille libras auri 
optimi, et permansit ibi usque ad tempora nostra. Fecit et ymaginem
  |  
  |