Quod decet omnes Cives, et maxime reges, et
principes quaerere in suis coniugibus non
solum quod sint ornata exterioribus
bonis, sed etiam interioribus.
Cap. XIII.
Ostendebatur supra, quale debet esse coniugium, quia
est quid naturale, et est quid indivisibile, et est unius
ad unam. Ostendimus etiam inter quas personas debet
esse coniugium, quia non inter nimia propinquitate coniunctos.
Ulterius autem declaravimus, qualia bona exteriora
sunt quaerenda in coniuge. Reliquum est ut dicamus,
quomodo coniuges ipsorum virorum bonis tam
corporis quam animae debent esse ornatae. Sciendum igitur
quod Philosophus I. Rhetoricorum, enumerando bona
foeminarum, ait, quod bona corporis foeminarum sunt
pulchritudo, et magnitudo: bona vero animae, temperantia,
et amor operositatis sive servilitatis. Quantum ergo
ad bona corporis, quaerenda est in uxore pulchritudo, et
magnitudo: sed quantum ad bona animae, maxime videtur
esse quaerendum in foemina quod sit temperata, et
quod non amet esse ociosa, sed diligat facere opera non
servilia. Quae autem sunt opera non servilia quae quaerenda
sunt in coniugibus, multa in prosequendo patebit. Quod
autem haec bona corporis, magnitudo videlicet, et pulchritudo
quaerenda sint in uxore, sic potest ostendi. Nam
licet coniugium, ut in praecedenti capitulo dicebatur, ordinetur
ad societatem debitam, et ad esse pacificum, et
ad sufficientiam vitae: ordinatur etiam nihilominus ad
debitam prolis productionem, et ad fornicationem vitandam.
immo principalius videtur ordinari coniugium ad
haec duo bona, quam ad tria praedicta. Nam bonum fidei (ut
quod coniuges sibi fidem servent, quam servando fornicationem
|
|