Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 572


Dignus est mercede sua Albensis episcopus,
Qui pro rege cum Zipheis pugnavit pre omnibus
Exturbans heresiarchas de Romanis domibus.

Bellum egit cum Prandello atque cum Badaculo,
Qui thesaurum sancti Petri ponebant in sacculo;
Expulit eos ab archa potitus pinnaculo.

Redde vicem promerenti, certa spes imperii,
Ne inanes paciaris moras desiderii;
Opibus et maiestate compar es Tyberii.

Non est magnum tanto regi unum signum facere,
Hoc est dicere Benzoni: Veni foras, Lazare ,
Reddita tibi mercede sta sub meo latere.

In me solo si te ipsum, o cesar, glorifìcas,
Universos fratres meos non parum letificas,
Legem enim conservando deum honorificas.

Cesar, potens in triumphis, nostram salvans patriam,
Ex fetore Zipheorum expurgans monarchiam,
Tibi soli deus noster talem prestat graciam.

Quicquid Iulius collegit sub uno imperio,
Rei publicę reddetur tali primicerio;
Exultabit restituto Roma desiderio.

Templa dei consternentur auro tributario,
Quod persolvent reges terrę corde voluntario.
Utinam cernat hoc Alba de suo solario.

Amplius non erit vuerra, sed pacis perhennitas;
Una erit sine fine dierum sollempnitas.
Per quem fiet hoc in mundo, salvet vera deitas.

Torna all'inizio