Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 331


corde suo, dicens: Quamuis fedus amicorum et sociorum sit
grande et quilibet teneatur observare, magis tamen tenetur
suam personam conseruare. Dicitur, qui sibi fedus rumpit
minime alteri obseruabit, et qui futura non preuidet, incidet
in foueam quam non estimauit, volens euadere et non
potest. Societas vero harum ambarum auium mearum sociarum
mihi nocebit, cum deficiat esca, et adhuc forte de loco
me expellent, et ego quidem iam adhesi huic loco de quo
segregari non potero. Non ergo viam habeo aliam nisi vt
occidam eas, et remanebo salua in loco solo absque molestia
sociorum et simulatione participum. Et prius quidem
expedit mihi virum occidere, deinde inueniam modum necandi
eius vxorem, quia fatui est cordis et confidit in me.
Aut forsitan instigabo mulierem vt maritum interficiat; postea
facilius interficiam vxorem. Post hoc vero accessit ad
mulierem quasi tristis et mesta; dixit ad eam mulier: Quare
video te sic tristem? Cui respondens ait: Non tristor nisi
ex diffortunijs temporum et aeris peruersione; sed Mosan
auis non cessabit tristari. Et ait ad eam mulier: Video tibi
aliquod subuenisse de qua tristaris. Ait illa: Ita est, sed
non est nisi pro te; verumtamen, si meo consilio consenseris,
estimo te de hac tribulatione euadere. Dixit mulier:
Quid est illud? Inquit Mosan: Licet in nostra creatione
simus extranei, tamen fratres in societate sumus, que melior
est nobis quam infinite parentele; plerumque sunt fratres
inimicantes sibi inuicem et contra se inuicem agentes,
quod durius est ferro et peius veneno. Et dicitur quod qui
caret fratre, caret inimico, et qui caret consanguineo, caret
inuidente; ego autem dirigo te ad vnum quod erit tibi vtile,
et quamuis sit difficile, vt illud valeas attemptare, cum tibi
dixero, est tamen valde facile in oculis meis, cum considero
periculum [eius] aduersus te. Et propterea exaudi consilium
meum et inclina aurem tuam vt facias quod tibi

Torna all'inizio