propono [t]ibi meum habitaculum; visne mecum illic transferri,
cum ibi sint multa piscamina? Et scio bene quod
ipse tunc dicet tibi, quoniam ipse prouiderit locum illum
prius quam tu; et cum dixerit hoc, tunc dic ei: Ergo dignius
est te esse ibi quam me; sed rogo vt tibi placeat me
ibi esse tecum, quia nunquam aliquod importunum a me
percipies, sed vtilis ero tibi socius et amicus. Fecit itaque
auis illa et iuit ad maritum huius. Mulier vero iuit a[d]
quendam lacum et cepit duos pisces, tulitque marito suo
dicens: Hi sunt pisces de quibus tibi dixi. Et inuenit auem
illam cum suo marito. Que cum reuelasset et de loco
dixisset, placuit marito vt cum eo habitaret; et interrogauit
maritus mulierem an ei placeret. Respondit mulier, volens
se simulare quasi non vellet vt auis illa cum eis habitaret,
vt non perciperet maritus eius quod reuelasset sibi secretum,
et ait: Nos sole eligimus nobis locum illum, quia non
est ibi strepitus auium atque animalium, et si permiseritis
hanc auem ibi esse, timeo ne alia turba auium veniat cum
ea et sic nobis locum exinde expediat dimittere. Dixit maritus:
Verum dicitis; tamen confide in hac aue et dilige
ipsam, quia spero nos ab ea in futuro accipere auxilium et
vigorem contra aduersarios nostros, ne superuenientes nobis
aliene vexent et molestent nos, iniurias(que) multas
inferendo nostris pullis. Quapropter nobis bonum est ac perutile
habere nobiscum, siue in nostra societate admittere
hanc auem, et forsan nobis prestabit auxilium [in] tempore
necessitatis. Et non debemus confidere in nostra potentia;
nam licet quod ceteris auibus potentiores sumus, tamen
sepe debilior cum ceterorum adiutorio fortiorem superat, vt
patet de lupo quodam, quem superauerunt murilegi et ipsum
necauerunt, quia eis aduersabatur. Dixit mulier: Quomodo
fuit? Inquit maritus eius:
Dicitur quod pristinis temporibus fuit magna congregatio
|
|