Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut in littera dicitur, modus quo Adam Deum
cognovit, medius fuit inter cognitionem viae qua nunc Deum videmus, et cognitionem
patriae qua sancti eum in gloria videbunt. Unde ad huiusmodi evidentiam
videndum est quot modis Deus possit videri.
Sciendum autem quod tripliciter videri potest. Uno modo per suam essentiam;
alio modo per effectum aliquem eius effluentem in intellectum videntis; tertio
modo per effectum aliquem extra intellectum videntis, in quo divina similitudo
resultat. Huius autem exemplum in visione corporali inspici potest. Lux enim
non videtur ab oculo per aliquam similitudinem sui in ipso relictam, sed per
suam essentiam oculum informans; et huic comparatur primus modus divinae
visionis, qui est per essentiam; et hic quidem modus ex conditione naturae
suae, nulli naturae debetur, nisi divinae, in qua est idem sciens et scitum. Lapis
autem videtur ab oculo corporali per similitudinem suam in ipso oculo relictam;
et huic comparatur secundus modus, qui est per effectum relictum in intellectu
videntis; et hic quidem modus videndi convenit Angelo secundum conditionem
naturae suae; quia, ut in lib. de Causis dicitur, omnis intelligentia scit
quod est supra se, per illud quod est causa ei; unde cognoscens ipsum lumen
naturae suae, quod est similitudo luminis increati, Deum videt. Vultus autem
hominis relucens in speculo videtur ab oculo non quidem per similitudinem eius
immediate in oculo relictam, sed per similitudinem relucentem in speculo, ex
quo resultat in pupilla; et huic comparatur illa visio qua Deus videtur per
effectum extra intellectum videntis; sive per effectum naturalem, sicut per
cognitionem creaturarum naturali cognitione philosophi in Deum devenerunt;
sive per effectum spiritualem, sicut est in visione fidei illius qui adhaeret his
quae aliis revelata sunt per influentiam spiritualis luminis; et ideo dicimur
nunc in speculo videre, secundum Apostolum.
Modus autem iste competit homini secundum conditionem naturae suae; quia
intellectus noster nec seipsum intelligere potest, nisi per species rerum quas
apud se habet; quia per obiecta venit in cognitionem actuum, et per actus in
cognitionem potentiarum. Ad primum ergo modum visionis, qui soli Deo ex
conditione naturae debetur, elevatur Angelus et homo per gloriam; unde illa est
visio beatorum; quam homo in primo statu non habuit. Ad secundum vero
modum, qui est naturalis ipsi Angelo, et supra naturam hominis, elevatur homo
per gratiam, etiam post statum culpae; sicut etiam in viris contemplativis patet,
qui revelationes divinas merentur; et multo amplius fuit in primo statu per gratiam
originalis iustitiae. Tertius autem modus est communiter viatorum, etiam
post statum culpae. Unde patet quod modus quo Adam in primo statu Deum
videbat, medius est inter utrumque.
|
|