Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1863


Deucalionis ipse Deucalion una cum Pirrha coniuge servatus
est cum aliis pluribus.
PANTRIDI montes Capadocie seu Armenie sunt.
PARAPANISUS Yndie mons est adversus Bactris, alii dicunt
sub ipso Parapaniso Bactram conditam.
PARNES Grecie mons est vitibus abundans.
PARIEDRE montes sunt circa Armenie principium.
PARTHENIUS mons Arcadie a virginibus denominatus, eo
quod in eodem venari consueverunt.
PARTHENIUM Taurorum apud Scythas promontorium est.
PEDALIUM Carie seu Yonie promontorium est.
PELION Thessalie mons orientalis, tam habitatione Chironis
centauri quam nuptiis Pelei et Thetidis memorandus est.
Hic altissimus perhibetur, nam, ut quidam asserunt, .MCCL.
passuum ratione perpendiculi excelsus est. In eius summitate
pineta sunt, quercus vero cetera occupant.
PELORUM Sycilie promontorium respiciens aquilonem, a
Peloro gubernatore navis Hannibalis ibidem sepulto denominatum
est. Hoc (ut volunt plurimi) iam Appennino iunctum
fuit et terremotu postea separatum et, exiguo freto quanquam
estuoso interposito, actum ut Sycilia insula sit, que olim erat
iuncta Ytalie.
PENNINUS mons est unus ex his quibus multis Alpes eminent,
a sacrato in eo Pennino denominatus.
PEON mons est ultra Ethiopas perpetuis flagrans
ignibus.
PERIMULE Yndie promontorium, et in eo celebre Yndorum
emporium est.
PERPARUS mons Argolici sinus est.
PETRA APPUANA mons est olim Gallorum Frimenatum ab
initio Appennini in agrum Lucensem protensum, hinc Ligustinum
Tuscumque mare et veterem Lunam civitatem, inde Pistoriensium
et Florentinorum campos aspiciens et procurrentia
in euroaustrum Appennini iuga, rigens fere nive perpetua, et a quo
quondam Apuani nominati sunt Galli.

Torna all'inizio