dixit: scitote omnes regem vestrum fore mortuum. Et ego in
vobis nullum gero dominium, sed sum sicut unus ex vobis, appeto
quod vos appetitis, et occurrere volo quibus occcurretis, nec
contraire in aliquo facti vestris. Audiatis igitur dicta et consilia
mea, quia sum fraudum abhominator et amator vester, et talem
me reputastis, patre vivente. Mando itaque vobis quod, Deum
timentes, ei obediatis et assumatis illum in regem qui magis
obedit Deo, et qui melius pro populo cogitat, et qui magis
pius sit vestris pauperibus, et melius inter vos dividat acquisita,
et qui pro vobis corpus suum exponat et qui pro nulla
delectatione vel deliciis quibus sit perplexus, vos negligat deffensare,
et ei cuius opera a malis exclusi eritis, et in bonis
sperantes; et qui se pro vobis ad occidendum vestris inimicis
audebit se obicere. Et illis audientibus raciones istas, sue magne
discrecionis et subtilitatis intellectus mirati sunt multum, ex
eo etiam quod cogitavit in eo quod sui predecessores non cogitaverant.
Quare dixerunt ei: tuas raciones audivimus et tuum
recepimus consilium, et absolutionem fallacie populi nostri:
propter quod facta nostra pro nobis exponimus, et cupimus
vos regnare super nos semper; nos enim non tenemus quod alius
mereatur esse rex noster. Et elegerunt, et sumpserunt eum in
regem et dominum, et coronantes eum benedixerunt ei. Quibus
dixit: audivi orationem vestram quam propter me fecistis, et vestram
alacritatem in efficiendum me regem vestrurn. Et ego repeto
|
|