Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 84


Augusti et XXXII. regni Herodis Maria peperit filium suum primogenitum. Hic est finis quinte
etatis, que senectuti conparatur, eo quod in hac plebs Ebrea multis malis oppressa
est, et continuit generationes XIIII.
Fuerunt autem ab Adam usque Christum anni V milia CXCVIIII. A diluvio III milia
minus XLIII. Ab Abraham duo milia XV. A David MCLVI. A transmigratione Babilonis
DLXXXVIIII, alii dicunt DLXXXVI. Ab Urbe condita DCCLII, quidam aiunt XXXIIII.
[Incipit sexta etas de Christianitate].
Natus est itaque dominus noster Iesus Christus in Bethleem, quia, cum Augustus circa
XII annos in pace regnasset, exiit edictum ab eo, ut describeretur universus orbis; et hec descriptio
prima facta est in Iudea a preside Syriae Cyrino. Ob quam descriptionem Iudas
Galileus, de quo Lucas meminit in Actibus apostolorum, concitavit populum ad discessionem,
suadens non solvere tributa, ne perderent libertatem. Ob hanc itaque descriptionem ibant omnes,
ut singuli profiterentur, in suam civitatem. Ascendit et Yoseph de Nazareth in Bethleem, eo quod
esset de domo David, ut profiteretur cum Maria sibi desponsata. Natum mater pannis involvit
in presepio, quia non erat ei locus in diversorio. Nato in nocte Domino, pastoribus in eadem
regione gregem custodientibus, angelus apparuit eis dicens: Ecce evangelizo vobis gaudium,
quod erit omni populo, quia natus est hodie salvator, qui est Christus dominus, in civitate David
; et
subito est facta cum angelo multitudo celestis miliciae dicentium: Gloria in excelsis Deo et in t[erra]
p[ax] h[ominibus] b[onae] v[oluntatis]
. Venientes ergo pastores in Bethleem cognoverunt de verbo,
quod dictum erat eis de puero. Consummatis diebus octo puer circumciditur, et Iesus ei nomen
imponitur, quod impositum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Dicitur, quod
huius circumcisionis pellicula sit ab angelo in templo Domini Karolo Magno portata
et per eum Aquisgrani delata, sed demum per Karolum Calvum translata sit aput Carosium.
Terciadecima die ecce magi ab oriente venerunt, de finibus Persarum scilicet et Caldeorum,
ubi est fluvius Saba, a quo regio Sabea vocatur. Qui paucis diebus super dromedarios
longa terrarum spacia transmearunt; qui transeuntes per Iherosolimam dicebant: Ubi est,
qui natus est, rex Iudeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et v[enimus] a[dorare] e[um]
. Hec
stella in nativitate Domini orta est, non in firmamento, sed in aere; quae consummato
magorum officio in preiacentem materiam resoluta est. Hanc videntes magi regem natum
phylosophati sunt, nam et magi philosophi nuncupantur. Erant enim docti vaticinio Balaam,
qui dixerat: Orietur stella ex Iacob, et con[surget] homo de Israel. Quod audiens
Herodes turbatus est; et cum docuisset magos, quod Christus secundum prophetas erat in
Bethleem nasciturus, dixit, ut per eum redirent, quod invenerant nunciantes. Progredientes
itaque magi ad diversorium stella duce venerunt, et invenientes puerum, obtulerunt
singuli aurum, thus et myrram. Et responso accepto in somnis, ne r[edirent] ad H[erodem], per

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio