Solutio
Respondeo dicendum, quod effectus exterior non pertinet ad caritatem nisi
inquantum ex affectu procedit, in quo primo est caritatis actus. Unde si esset
ordo in effectu tantum attendendus, ordo ille nullo modo ad caritatem pertineret,
sed ad alias virtutes magis, sicut ad liberalitatem vel misericordiam. Unde
cum caritas ordinata perhibeatur, oportet quod ordo in affectu observetur, et ex
affectu in effectum procedat: non hoc modo quod ei qui plus ex affectu diligitur,
magis in effectu impendatur; sed quod homo sit paratus magis impendere, si
necesse foret: quia quandoque qui diliguntur, nostris auxiliis non indigent. Et
hoc etiam patet per simile in natura: quia unicuique rei naturali tantum inditum
est a Creatore de amore naturali erga aliquid, quantum necessarium est ut
effectum circa id exhibeat; et similiter secundum gradum qui necesse est ut
observetur in effectu, ordo affectus lege divina imperatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod obiectum fidei non est veritas prima secundum
quod est in re existens tantum, sed secundum quod est nobis divinitus
annuntiata; quia fides ex auditu est; et ideo quia omnia quae sunt fidei, annuntiata
sunt nobis eodem modo, ideo aequalis certitudo de eis habetur. Sed caritatis
obiectum est bonum, secundum quod est in rebus; et ideo cum in diversis
rebus divina bonitas inveniatur, oportet quod diversimode affectio nostra in illa
transeat.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit eadem ratio communis diligendi in
omnibus, tamen illa ratio non aequaliter participatur in singulis; et ideo nec
aequalis affectio eis debetur.
Ad tertium dicendum, quod intensio actus, praecipue in actibus animae (quae
non necessario secundum totum suum posse agit sicut naturalia) non mensuratur
ad quantitatem obiecti tantum, sed ad efficaciam agentis, et conatum in
agendo; unde non melius videt qui maiorem rem intuetur, sed qui clarius videt;
ideo etiam non oportet quod aequaliter afficiar ad illud cui aequale bonum
desidero.
Ad quartum dicendum, quod ille qui impendit quod debet alicui sine affectu,
quamvis non sit reus praecepti quod est de actu iustitiae, est tamen reus praecepti
quod est de caritate; unde Rom. 1, sic vitium reputatur sine affectione
esse.
Ad quintum dicendum, quod de quantitate meriti diligibilium diversorum quaestio
erit in sequenti dist., et ideo ibi reservetur.
|
|