Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 260


quia hoc quod impellit liberum arbitrium aut impedit, vel facit hoc per se, sicut
habitus et dispositiones, quae fiunt in ipsa anima, et sic est libertas a peccato:
vel per accidens, sicut impotentiae vel poenalitates, quae sunt ex parte corporis,
usum liberi arbitrii impedientes; et sic est libertas a miseria.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod libertates non distinguuntur secundum diversos
status hominis, cum una libertas in diversis statibus participetur. Libertas
enim a necessitate omnibus statibus communis est. Libertas autem a peccato est
tribus statibus communis, scilicet primo statui innocentiae, et tertio qui est post
reparationem gratiae, et quarto qui est in gloria; tamen secundum magis et
minus, sicut in littera designatur. Libertas autem a miseria duobus statibus
communis est, scilicet statui innocentiae, et statui gloriae.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium quamvis possit in bonum et in
malum, tamen per se in bonum ordinatum est: et ideo illud quod impedit ipsum
a bono, simpliciter impeditivum ipsius est, et corruptivum; et propter hoc libertas
ab eo quod impedit a bono, simpliciter libertas dicitur, quae est libertas a
peccato; quod autem impedit illud a malo, quod corruptio eius est, non est
impeditivum eius nisi secundum quid; sicut etiam cum corrumpitur ignorantia
in homine, dicitur corruptio secundum quid. Hoc autem quod a peccato impedit,
est iustitiae rectitudo in ratione existens: et inde est quod libertas a iustitia
non est libertas simpliciter, sed secundum quid: et ideo inter principales partes
libertatis assignari non debet; sed tamen reducitur ad illam libertatem quae est
a peccato, propter similitudinem in modo; sicut enim peccatum per se impedit a
bono per modum habitus vel dispositionis; ita etiam iustitia impedit a malo.
Ad tertium dicendum, quod non est libertas simpliciter, ut dictum est, libertas a
iustitia, sed secundum quid; et propter hoc etiam non computatur inter partes
principales, sed quasi per consequens reducitur ad alteram libertatum, ut dictum
est.
Ad quartum dicendum, quod de ratione beatitudinis vel gloriae est ut aliquis
omnia habeat quae vult, et nihil mali velit, ut dicit Augustinus; et ideo gloria in
nullo impedit usum liberi arbitrii; et propter hoc non assignatur aliqua libertas
a gloria: nulla enim voluntas miseriam quaerit et gloriam fugit, cum omnes
naturaliter beati esse velint.
Ad quintum dicendum, quod coactionem illam quae per libertatem necessitatis
excluditur miseria non includit, eo quod nunquam ad tantam miseriam devenitur
ut liberum arbitrium cogi possit: et ideo non est inconveniens, si libertas a
necessitate contra libertatem a miseria distinguatur.
Ad sextum dicendum, quod Magister, ut ex dictis patet, distinguit liberum arbitrium
secundum ea a quibus est libertas; et haec est per se divisio eius, ut dictum
est. Bernardus autem distinguit libertatem secundum terminum ad quem; et
hoc est illud quod sub electione cadit. Cum igitur nihil cadat sub electione nisi

Torna all'inizio