mari prohiceret festinanter. Tunc, ipso osse sic in mari proiecto,  
statim nobis ventus ita bonus et prosper effectus est, quod  
nunquam nobis defecit, donec nos fuimus ad portum ad quem  
meritis istorum fratrum devenimus cum salute. 
24. Cum autem illic in Polumbum fuerimus nos ad portum,  
aliam navim nomine Çocum nos ascendimus, ut iam dictum  
est, ut in Indiam superiorem nos irremus ad quamdam civitatem  
Çaitum, in qua sunt duo loca nostrorum fratrum, ut  
ibi istas sanctas reliquias poneremus. Nunc autem in ista  
navi erant bene septingenti inter alios homines et mercatores.  
Nunc ydolatre hanc consuetudinem in se habent: nam antequam  
ipsi applicent ad portum per totam navem inquirunt ut  
videant quid in ea est, si ibi ossa mortuorum essent. Que si  
ipsi reperirent illa, in mari proicerent statim; et habentibus  
illa, mortis periculum magnumt immineret. Cum autem sic  
inquirerent, licet in magna fuerint quantitate, nunquam in  
aliquo tamen invenire potuerunt. 
25. Sic autem dante Deo illa ad loca nostrorum fratrum  
tullimus diligenter, ubi cum honore et maxima reverencia  
fuerunt posita condecenter. Et sic multa alia operatur omnipotens 
  |  
  |