CAP. VIII.—1, AMBROS.  De his autem . Nunc scientiam 
locuturus, quae sit scientia non statim dicit;  
sed in subjectis ostendit dicens:  Quia nihil est  
idolum . 
2. LANFR.  De his autem , id est, omnes scimus  
quid debeat fieri de immolatitiis idolorum; sed sola  
scientia non sufficit ad observandum quod rectum  
est; sed potius inflat, si desit charitas, quae  
aedificat. 
3. AUGUST. ( Exposit. In Evang. Joan. , tract. 27.)  
 Scientia inflat . Et quidem inflat sola sine charitate,  
ideo adjunxit:  Charitas aedificat . Adde ergo scientiae  
charitatem, et utilis erit scientia, non per se, sed  
per charitatem. 
4. LANFR.  Si quis autem . Ostendit quid sit scientia 
sine charitate, videlicet quam homo putat se  
habere a se. 
5.  Quemadmodum oporteat . Oportet scire hominem 
quidquid bonum habet a Deo se habere. 
6. AUGUST. ( in Psal.  XCIV, tom. VIII.)  Nam et si  
sunt qui dicantur . Si ergo non nobis; quibus? Audi  
ex alio psalmo: Quoniam omnes dii gentium  
daemonia. 
7. AMBROS.  Ex quo omnia . Discrevit nos a caeteris,  
qui ex illo sunt; non tamen in illo sunt, dum adhuc  
non credunt. 
8.  Per quem omnia . Omnia ex Patre quidem, sed  
per Filium creata sunt; sed cum dicit,  et nos per ipsum ,  
reformatos nos per ipsum, per quem creati fueramus,  
significat in Dei cognitione. 
9. LANFR.  Sed non in omnibus . Non omnes, inquit,  
habent scientiam hujus Dei; ideo putant idolis  
gubernari. 
10.  Quidam autem . Quidam, inquit, et sciunt  
quod idolum nihil est, et tamen scienter manducant  
idolo immolatum. 
11. AMBROS.  Quidam autem . De plebe enim aliqui 
  |  
  |