Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 121

Liber II


Omnis autem scribendae epistolae materia a fine deducitur, qui actionum nostrarum omnium dux et moderator est. Is, ut in superiori volumine diximus, duplex esse potest, docendi et movendi. Absentes enim aut doceamus aut moveamus necesse est. Alia enim scribendi causa, quod ego quidem sciam, esse potest nulla. Ideoque epistolarum omnino genera duo fecimus. unum, quod ad docendos, alterum, quod ad movendos absentes sit inventum. Quoniam autem quum docemus aut res divinas, mores, virtutes disciplinasque aut negotia vitae civilis actionesque tractamus. Illud potissimum in duo genera partiti sumus, studiosum seu contemplativum et activum sive negotiosum; ac studiosum quidem in duo genera rursus divisimus: divinum et morale, quod dilucidandae rei gratia appellare aliter non possumus. Activum quoniam multiplex erat, certa in genera non divisimus, ne lectorum animos multiplici partitione confunderemus. Movendi vero genus in duo item genera distribuimus, concitativum et remissivum. Affectus enim omnes aut concitamus in absentium animis aut lenimus remittimusque. Horum generum species in numerabiles atque infinitae sunt; quas quidem persequi velle et infinitum et supervacuum esset. Nos eas quae maxime insignes et necessariae

Torna all'inizio