Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 484


non intendit bonum commune, sed pecuniam. Rursus
ut supra dicebatur non intendit bonum honorificum,
sed delectabile. Tertio tyrannus maxime delectatur circa
custodiam corporis, eo quod videat se plurimos offendisse.
Legitur enim de quodam tyranno, qui cum a
fratre suo cotidie increparetur, quare ipse semper tristis
existeret, et quare nunquam hylarem vultum ostenderet.
Tyrannus ille volens reddere causam quaesiti, eum
expoliari fecit, et ligari: et supra caput eius acuitissimum
gladium pendentem tenuissimo filo apponi fecit:
circa ipsum quosdam homines cum ballistis, sagittis
appositis, stare faciebat. Et cum frater eius timore
horribili invaderetur, timens ab acuto gladio vulnerari,
et a ballistis perfodi, ait Tyrannus, Gaude frater, hylarem
ostende vultum. Respondente illo quod non posset
propter imminentia pericula: inquit Tyrannus quod nec
ipse gaudere poterat, eo quod in maiori periculo existebat,
quia in tot fore fecerat quod semper sibi de morte dubitabat.
Valde ergo cavere expedit regi ne convertatur
in tyrannum. nam tyranni cum hoc quod perdunt aeternam
vitam, in hac temporali vita vix unam diem bonam
habent, eo quod semper videant sibi pericula imminere.
Rursus, pecuniam non tantam habent tyranni,
quantam veri reges: tum quia oportet eos multa expendere
supervacue, tum etiam quia veris regibus plus donatur
ex amore quam tyrannis proveniat ex praedatione
populi. Experti enim sumus tyrannizantes plus vixisse
in egestare, quam alios veros reges. Delectamenta etiam
corporea non tot habent tyranni, quot veri reges. Nam
habere amicos, et diligi a populo, est maxime delectabile:
non confidere de aliquo et credere se odiosum esse
multitudini, est maxime tristabile. Privatur ergo tyrannus
a maxima delectatione, cum videat se esse populis odiosum.
Viso tyrannidem cavendam esse, quia iniqui principatus divitum
congregantur in ea: restat videre esse eam cavendam, eo

Torna all'inizio