cubui", "nexo, nexas, nexui", a "necto", "neco, necas, necui" (et "necaui",
unde "necatus" ferro, "nectus" alia ui). 3 Excipiuntur preterea
IV: "sto, steti", "do, dedi", "iuuo, iuuas, iuui", "lano, lauas, laui"
(quod et tercie inuenitur antique). 4 A "do" composita et a monosillabis,
tercie sunt coniugationis, ut "addo, addis", "credo",
"uendo", "condo" et ex his composita; nam "circumdo" "circumdas"
et "uenundo" "uenundas" facit. 5 Et hoc solum prime coniugationis
a penultimam corripuit: da enim ubique corripitur in simplici,
nisi sit monosillabum, ut "damus, datis, dabam, dabo, dare,
datus". 6 A "sto" quoque compositum duplicationem preteriti seruat,
ut "resto, restas, restiti". 7 Supinum uel participiale faciunt
que in aui terminant, ui in tum conuertentia, ut "oraui, oratum";
"potum" tamen pro "potatum" dicitur. 8 Que uero in u-i diuisas
terminant, si c ante o habeant, mutant u-i in tum , ut "fricui,
frictum" ("micui" uero caret supino propter "mingo, mictum"); si
uero non habent c , u-i in itum conuertunt, penultima correpta, ut
|
|