tradendam ex fide adjuvatur. 
12.  Qui exhortatur . Similiter qui exhortatur ad  
bonum. Similiter qui simpliciter largitur, et qui  
praeest, juxta fidem accipit vigilantiam, eo modo  
qui laetus misericordiam facit, secundum fidem  
roboratur. 
13.  Sollicitudine non pigri . Hoc est quod dicit Jeremias: 
 Maledictus qui facit opera Domini negligenter .  
Ideo subjecit: 
14.  Spiritu ferventes . Hoc est, exercitio divini  
operis aut legis non sint tepidi. 
15. LANFR.  Nolite esse prudentes . Nolite, inquit,  
prudentiam vestram apud vosmetipsos tantum excedere,  
sed magis apud proximos. 
16.  Nulli malum . Malum vitium, videlicet ut vindicet 
se. 
17. AMBROS.  Providentes bona . Providere bona  
est futura ante oculos habere, ut ea gerantur quae  
laudis sive apud Deum sint, sive apud homines. 
18.  Si fieri potest . Quod si non fuerit amator pacis, 
tu tamen velis esse pacificus, quantum ad te  
pertinet. Si autem irreverens et blasphemus quis  
sit, et pacem cum illo habere non possis, non utique  
tibi ascribendum erit. 
19. LANFR.  Date locum irae . Dat locum irae, qui 
adversarium permittit facere quod vult. 
20.  Carbones ignis , id est, fervorem charitatis,  
vel Spiritus sancti, ut tuo exemplo provocatus, et  
ipse bonum faciat.
  |  
  |