Gaufridus: Summa de arte dictandi

908


est cucurrisse. Non enim sum adeo uel fame proprie auidus, uel inuidus
aliene, quod michi tantum splendoris aggregare laborem, ut posteros
oporteat mendicare. Verumtamen, ne promissum uideatur in aliquo
pretermissum, de clausularum coniugio quantum ad narrationem pertinet
est addendum. Debent enim coniungi clausule ad inuicem competenter,
quia, sicut lapides in muro a se discrepant et recedunt nisi reconcilietur
eorum societas interuentu cementi, ita narrationis clausule
secum dissidunt et controuersantur, nisi earum renouetur amicicia
aduerbiorum et coniunctionum ligaminibus interiectis. Que
omnia tediosum esset integraliter enumerare quedam tamen expedit
sub numero coartari, hec scilicet: Cum, dum, iam, qualiter, quantum, ubi
et ibi, inde, unde
, et multa alia. Similiter, coniunctiones sunt he: Ne, set,
interea, ceterum, alioquin, preterea, propterea, enim, uerum, uerumtamen,
quamuis, porro, licet, autem
, et si qua sunt similia. Et nota quod iste
tres coniunctiones enim, uero, autem numquam sunt inchoatiue clausularum.
Debent autem distincti esse colores rethorici qui narrationem
picturant. Et, ut michi uidetur, melius locantur pulcra uerba in principio
et in fine quam in medio clausularum. Et hec de narratione sufficiant.
IV
DE CONCLUSIONE.
Hactenus albenti caruit mea messis arista,
Hactenus excrescens culmus et herba fuit.
Nunc demum explicitam segetem granescere sentit
Non meus imo meo uomere cultus ager.
Desere iam, Melibee, piros, steriles fuge uites:
Hic fructu fas est uberiore frui.
Hic uue nectar sapiunt, hic prodiga fructus
Cultori arridet planta nouella suo.
Falcem igitur propera, messem mete, collige fructum,
Messoresque alios anticipare stude.

Torna all'inizio