Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 233

XVII


sed quid in buccam uenerit pingat
manus. Tota enim hec epystola saginanda erat
quantum gaudii attulerit hospes ille, cum mea
tacita immurmurat aure, nescio quid preter
omne solitum dulcius spiritum meum uiuificans
erigensque ab omni cura mortalium, te scilicet
in proximo sacri ieiunii initio Romam petere
affectantem, et iter hac facientem, ad me descendere
clanculo dignaturum; et quod ego
sepius suspirabam dicens: Vadam, et ipsa me
habebit Liguria, donec saltem uideam quem
diligit anima mea; tu Tuscie a te deserte
floridam contingas uallem, quam immodicus nisi
amor impelleret, etiam conterminos fugitares.
Sed nescio quid loquor et utrum ille michi dixerit
que narro. Vereor quidem ne michi somnia
fingam: et ita me deus suum faciat, uerum
dicam. Sepissime dormiens tecum loquor. Et
sicut aliquando fantasmalibus ingruentibus pericula,
serpentes et flumina iamiam morti simillima
somnians contremisco, et cum excitor
ingenti gaudio plenus fio; sic econtra, hac

Torna all'inizio