Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 110


casuri, non sunt predestinati; essent autem predestinati si essent reversuri et in
sanctitate ac veritate mansuri. Ac per hoc predestinatio Dei multis est causa
standi, nemini causa labendi
. Item idem Augustinus: Due sunt necessitates,
simplex una, veluti: «Necesse est homines omnes esse mortales»; altera conditionis,
ut: «Si aliquem ambulare quis scit <eum ambulare necesse est>»; quod
enim quisque novit, id esse aliter quam notum est nequit. Set hec minime secum
illam simplicem trahit. Habere enim necessitatem non propria facit natura, set
conditionis adiectio. Nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem,
quamvis eum cum graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid
providentia presens videt, id necesse est esse, tametsi nullam nature habeat
necessitatem. Atqui ea futura, que ex arbitrii libertate proveniunt, prescientia
contuetur. Hec igitur, ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per dispositionem
divine notionis. Per se vero considerata absolutam nature sue libertatem
non deserunt. Fient igitur proculdubio cuncta que futura Deus esse prenoscit;
set eorum quedam de libero arbitrio proficiscuntur que, quamvis eveniunt,
existendo tamen naturam propriam non amittunt, que priusquam fierent etiam
non evenire potuissent.

Ecce ex verbis Augustini manifeste colligitur quod non pereunt aliqui quia
predestinati non sunt, set ideo illos Deus non predestinavit quia previdit eos ab
obedientia recessuros et quod illa tantum predestinata sunt a Deo, que aut ipse
fecit aut dedit ipse ut faceremus; que autem nec ipse fecit nec ut faceremus
exegit, prescivit tantum et non etiam predestinavit. Quodsi ita est, sicut impium
est credere iniquum esse auctorem iustitie, ita sacrilegum est sentire eius consilio
fieri mala que fiunt in hoc mundo. Excepto si ita aliquid fieri contingat, ut sic
mali male incidant in aliquam culpam pena precedentium delictorum, ut tamen
Deus ex illo opere provideat aliorum saluti, secundum quod accidisse creditur
Iudeis in morte filii Dei quem iccirco agnoscere non sunt concessi, quia eos
ingratitudo et superbia fecit indignos; et quia non cognoverunt, in augmentum
sceleris sui regem glorie crucifixerunt. Quod tamen iccirco Deus omnipotens
voluit fieri, quia causa tanti sceleris facta est quodammodo salus mundi. Unde
in Actibus apostolorum dicitur: Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum
puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus
et populis Israel facere que manus tua et consilium tuum decreverunt fieri
.
Igitur etsi Dei consilio dicat sanctus Gregorius fieri in hoc mundo cuncta
que fiunt
, non ideo, quod absit, putandum est Deum auctorem esse malorum aut
in eius beneplacito fieri mala que fiunt; set quia sicut eius bona voluntate fiunt
omnia bona, ita eius iusta permissione fiunt omnia mala. Neque enim possent
fieri mala si ipse non permitteret fieri, licet nequaquam ipse inventor aut persuasor
malorum sit, que tamen non sine sui consilii permissione fiunt.

Torna all'inizio