Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 70


sciscitantibus illis non eis occultas est materia per Troyanos.
Dicunt enim eis Paridem esse filium regis Troye et venisse in
Greciam in comitiua multorum suorum nobilium iussu patris ut
a regibus Grecie repetat quandam sui patris sororem, Exionam
nomine, quam dicti reges regi Thelamoni tradiderunt, qui sub
Laumedonte rege Troyanam depopulati sunt urbem. Varia igitur
de auditis dicta sunt inter eos.
Sed loquax fama, que multas uires aquirit eundo, vicinas iam dispersa
per partes ad aures Helene de pulcritudine Paridis ad templum
Veneris accedentis multa relacione peruenit. Quod postquam eidem
innotuit Helene, uarie uoluntatis desiderabilis appetitus, qui
mulierum animum consueuit subita leuitate corripere, Helene
animum inconsulta flagrancia concitauit vt optaret ad ipsius festiuitatis
sollempnia se conferre gaudia uisura festiua et inspectura
ducem Frigie nacionis. Sed O quam multas impudicissimas mulieres
ad impudicos subito traxere collapsus ludorum spectacula et iocorum
huiusmodi uisiones, vbi iuuenes confluentes suas exercent illecebras
et raptos animos muliereum ex dissolucionibus gaudiorum ad sui
pudoris crimen subita rapacitate seducunt, cum habentes iuuenes
habilitatem commodam uidendi puellas et multo forcius alias ad
mundana deliramenta promotas, nunc oculis, nunc tacitis blandiciarum
sermonibus, nunc tactu manuum, nunc signorum instinctu
milierum animos se de facile mouentes cecis sophismatibus et
dulcium fallaciarum argumentacione concludunt. Pereat ille
qui primus inuenit inter mulieres iuuenes et adolescentes ignotos instituisse
coreas, que manifesta sunt causa multi perpetrati pudoris.
Propter quas multe eciam iam pudice ad proditorias infestaciones
hominum enormiter corruerunt, vnde multociens orta sunt scandala
et multorum necis causa sequta. Cateruatim ergo adire templa
deorum et eorum celebrare festiua quamquam sit fas, nefas
tamen euidenter apparet cum sit in dissolucionibus animorum, qui
moti ad instrumentorum sonitus et ad diuersas modulaminis cantilenas
facilius corruunt in seipsis. Sed tu Helena, speciosissima
mulierum, quis te rapuit spiritus ut in absencia uiri tui tua desereres
tam leui relacione palacia, exires eius claustra ignotum
uisura hominem, que te compescere habena freni facili potuisti ut

Torna all'inizio