carpenta, quod utique genus est curruum, nisi fortem atque inexpugnabilem
quadrigam sanctorum evangelistarum, ac per hoc omnium divinarum
scripturarum intellegere debemus eloquium? Nam prout alibi iam
diximus, vile quidem ferrum, tamen edomat omne metallum. Sicut
ferrum metallis omnibus dominatur, sic evangelica doctrina duras mentes
emollire cognoscitur. Quid est ergo super captos homines ferrata
carpenta circumagere, nisi sacrae scripturae rotis humanarum mentium
aream triturare, ut in eis sermo divinus et vitiorum reluctantium glebas
opterat, et eas ad suscipiendas mandatorum caelestium segetes complanare
et exaequare contendat? Et quid est eos cultris dividere, nisi peccatorum
hominum conscientiam ad confessionem divini verbi predicationibus
aperire? De quo verbo dicit apostolus: Gladium spiritus, quod est verbum
Dei . Tunc enim tanquam spiritalibus cultris homo dividitur, cum ad detegendas
animae suae plagas divini verbi gladio desecatur. Cur autem eos
in tipum laterum transduxisse narratur, nisi quia lateres et terreni sunt et
decocti? Tunc enim peccator in tipum lateris vertitur, cum ad predicationis
vocem sancti Spiritus ardorem concipit, et veraciter humiliatus terram
se ac lutum esse perpendit. Sic itaque quisque conversus ac paenitens in
lateris formatur imaginem, cum et humiliatur ex suae fragilitatis luto, et
quasi rubescit sive flammascit in amore divino, ut, dum se terrenum
pulverem pensat, cor suum ad referendas Deo gratias, qui se revocavit,
accendat. Unde et Adam interpretatur terra rubra, ut ex primi parentis
nomine quisque condiscat vel quid originaliter sit, vel quid eum actualiter
esse conveniat.
Ad has itaque sacerdotes aecclesiarum, ad istas sancti pontifices debuerant
anhelare victorias, non sumptuosis epularum ferculis, non resolvi
lenocinanti petulantia voluptatis. Post mundi quippe nascentis exordium
per mille ferme atque sexcentos annos humanum genus sine vini poculo et
|
|