Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 66


4 Inicium peccati et anime perditionis superbia noscitur, per
quam uirtutes eiciuntur et uicia cumulantur. 4' Respicias itaque
sic salutem pariter et honorem, ut uitio superbie superato in medio
domus Dei habitare ualeas et gaudere.
5 Superbia natione celestis hominum puritatem conatur irrumpere,
ut quos nature consortes inuenerit constituat et ruine. 5' Taliter
siquidem humiliare te satagas sub potentia Ihesu Christi,
ut arrogantie macula uirtutum odoribus expiata benedictionem et
gratiam inuenias sempiternam.
6 Superbus recto collo et pingui ceruice contra Dominum se eleuat,
quoniam plenus est extra furorem et uacuus intus corde
mendicat. 6' Decet ergo ut humiliato capite sub honesto habitu
sic incedas, ne te homines reprehendere possint, uel eterni iudicis
sententia condempneris.
7 Reprehendere te possumus uehementer, quia sicut dicitur in tali
uitio commoraris, non attendens quod Lucifer corruit etc. Inde
est etc. Et ita predicta poteris competenter singulis exordiis cuiuslibet
uicii adaptare subsequentibus continuationibus et conclusionibus
adnotatis.

Torna all'inizio