Nomina Inferni 								  c.75r.a  
Rubrica IIII 
Inferni nomen fuit in secundo c. expeditum. Avernus 
dicitur ab "  a"  , quod est "  sine"  , et "  vernos"   "  delectacio"   
quia in Inferno nulla est delectacio, sed sempiternus 
horror. Require in li. Aq. dulc. c. Avernus. Abissus 
dicitur quasi avisus, ab "  a"  , quod est "  sine"  , et "  visus"   
quasi sine visu, quia tantus est eius penarum gurges, 
quod nullus plene videat illata supplicia peccatorum. 
Require IIII capitula que sequuntur et in li.  Aq. dul.  
Circa principium, Baratrum dicitur, quasi voratrum. 
Est enim vorago, profunditate atra, ideo sepe ponitur 
pro Inferno5. Ditem poete Infernum dicunt, quia ipse 
Dis sit. Require in li. Vir. c. Ditem. Gehenna, prout 
scribit Ysy. in XIIII Ethy.  et Rabanus in XIII de Ori.  		  c.75r.b  
/ rerum, "  est locus ignis et sulphuris, quem appellari 
putant a valle ydolis consecrata, positaque penes muros 
Ierusalem et plena cadaveribus mortuorum"  . At 
cuius pleniorem noticiam debes scire, prout scribit 
Virgilius in Elementario suo, quod "  ge"   componitur
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |