Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 407

Tomus I


quos indesinenter esuriunt, per aliena mendicare
suffragia non coacti paratam in regno sibi
mensam propinationis inveniant: et quos ingeniorum
nativa fertilitas ad consilia reddit
alta perspicuos literarum scientia faciat
eruditos. Ad quod licet progenitorum nostrorum
nos clara prioritas invitet exemplis, dum
eorum temporibus sic diversarum scientiarum
in regno studia floruisse comperimus, ut non
solum ad incolas filios sed ad extraneos
etiam extendisse probetur suavitatem odoris:
nos tamen super hoc tanto libentius sine cujusquam
inductione concurrimus, quanto
per hoc utilius honori nostro consulere
credimus, et exaltationem omnimodam regni
nostri omni qua possumus diligentia procuramus.
Volentes itaque super hoc antiquorum
gratam renovare temperiem, et in regni
nostri fastigia tripudialibus novitatis nostrae
principiis augmentare, universale
studium in civitate nostra Neapolis, consulta
utique deliberatione, providimus reformandum
ut civitas ipsa antiqua mater et
domus studii, sicut puritate fidei et situs
amoenitate praefulget, sic renovata quasi paranympha
scientiae, et singularium hospitalaria
facultatum, docentibus et addiscentibus se
praebeat gratiosam. Ad hoc igitur tam salubre
convivium magistros quoslibet, et scholares
hilariter invitamus: fidelitati tuae mandantes,

Torna all'inizio