Salimbene de Adam: Cronica

Pag 613


Ad primum igitur obiectum, quod de decimis est, dicimus
quod miramur et ultra modum miramur illorum stultitiam, qui
dicunt quod nos debemus predicare quod decime dentur eis, quia,
sicut Apostolus de se ipso ad Cor. dicit, prima I: Non enim me
misit Christus baptizare, sed evangelizare, sic non reputamus nos
positos ad decimas predicandum, sed pro salute animarum ad
faciendum maiora, ut lucremur Deo animas quas diabolus auferre
conatur. Et tamen interdum de decimis predicamus, quando
materia dicendi occurrit et tempus et locus, ut ibi: Duo homines
ascenderunt in templum, ut orarent, quorum unus, qui dixit:
Decimas do omnium que possideo, legitur reprobatus, quia in
Ecclesiastico dicitur, VII: Non te iustifices ante Deum, quoniam
agnitor cordis ipse est; de alio vero dicitur, Prover. XVIII: Iustus
prior est accusator sui. Ideo Dominus dixit de eo, Luc. XVIII:
Amen, dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo,
quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
Item, quando ponitur Tobie historia, occurrit similiter
materia dicendi de decimis, ubi dicitur, Tobie I, quod ipse Tobias
omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerebat, ita ut in
tertio anno proselitis et advenis ministraret omnem decimationem.
Nunquam fratres Minores et Predicatores predicaverunt quod
decime non sint dande. Quare ergo conqueruntur de eis? Iam
non conquerimur nos, si non veniunt ad lavandum nobis scutellas
et ad faciendum nobis coquinam. Quod si faceremus, ipsi
reputarent nos fatuos, quia non sunt ab aliquo deputati ad hoc.
Ita reputamus nos ipsos fatuos, cum de supradicta materia aliquid
dicunt, scilicet de decimis predicandis.
Ad secundum, quod est de sepulturis, dicimus quod, longo
tempore ante nos, fratres Predicatores receperunt sepulturas, quas
ita bene poteramus recipere sicut ipsi; sed abstinebamus amore
clericorum, volentes pacem habere cum eis, iuxta verbum quod
scriptum est, ad Ro. XII: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum
omnibus hominibus pacem habentes. Sed quia ipsi non cognoverunt,
iuxta verbum quod scriptum est, Prover. XXVI: Sicut qui
mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem,
ideo modo recipimus, quia quilibet potest eligere sibi sepulturam

Torna all'inizio