Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 347


n. 50
Suo magistro Rofredo de Benevento, suus P. de Vinea
novae relationis gaudium et veteris devotionis affectum.
Adventum vestrum ad curiam ante vocationem expedire
credidimus. Nunc autem credimus oportere, ne vocans in
vocato se contemptum, et imperans per vocationis litteras
habeat se deceptum. Igitur, ut breviter me expediam,
vel venire socerum expedit, vel generum non remitti, etc.
n. 51
Prudentissimo hominum suo tanquam domino, domino
magistro P. de Vinea Theodorus philosophus salutem et
in multa commendatione seipsum. Quantum tripudii
mihi esset si vera de vestro statu desiderabili expectationibus
meis aliquis nunciaret, nec pagina, puto, caperet
nec lingua referre valeret. Tamen in consolatione spiritus
et convalescentia corporis significare velitis esse

Torna all'inizio